# Ornithologiae libri tres 104-3

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/104-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/104-3

XXXIII. Odrantem & digitum unum longus est. Rostrum duos digitos crassum, album: D & pars capitis rostro continua item alba. Oculi pupilla nigra, iris ferruginea. Vertex & frons, quae albent, maculis nigris variegata sunt. Occiput, collum, dorsum, alae, uropygium supernum obscuro ac pleno virore tinguntur. Gula & alarum costa suprema rubore cinnabarino. Pectus ac femora virent denuo. Pars ventris inter femora & pectus interjecta fusco subrubido, aut eo colore quem pictorum vulgus terrae Umbriae vocat, insignitur. Alarum latera pennas quasdam, quae remiges tegunt, eásque extremas caeruleas habent, albo tamen nonnihil admixto. Venter postremus uropygio proximus lutescit. Cauda medio rubra, ad latera rubro & luteo, indè caeruleo variegata est. Pennae penè omnes extremo apice nonnihil nigrescunt, caetera virides sunt. Tibiae & pedes cinerei. Posset certè hic idem ob multiplicem colorum varietatem Psittacus ποικίλος i. e. versicolor appellari. Est enim coloribus non paucioribus quàm septem, quorum tamen praecipuus est viridis. Hunc aut ei congenerem sic breviter describit D. Willughby. Viridis est, columbo minor. Oculorum irides avellaneae. Rostrum album: a rostro quoque ad medium verticis albet. Sub oculis & mandibula inferiore colore cinnabarino rubet. Medium pectus inter pedes rubescit. Caudae pennarum latera exteriora ad medium flammea. Versùs verticem flavicant omnium pennarum margines colore obscuriore seu nigricante. Extremae remiges caerulescunt. Extremae caudae exterior limbus caerulescit. Au res macula obscurior tegit. Infimus venter ex flavo viridis. Psittacus versicolor seu erythrocyanus Aldrov. XXXIV. St haec avis dodrantem unum longa, sic satis corpulenta. Rostrum haud ita ut prioribus grande, subnigrum. Caput, collum, pectus caerulea sunt. Vertex capitis summus maculâ luteâ insignis est. Oculorum regio albicat. Pupilla nigra; iris fusca. Ventiis latera sub summis alis lutea sunt. Venter viridis. Femora è viridi albicant. Uropygium luteum est. Summum dorsum dilutè caeruleum est. Alarum tegetes viridi, luteo, roseo perfusae sunt. Dorsi extrema pars seu lumborum regio flavescit: Caudae denique pennae pauculae eaeque virides obtegunt. Crura & pedes cinereo imbuuntur, caetera roseo. §. VII. Psittacus cinereus seu subcaeruleus, Aldrov. XXXV. St dodrantis unius & digiti longitudine, ex observatione Aldrovandi: Columbae domesticae aut Psittaci viridis vulgaris magnitudine.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
