# Ornithologiae libri tres 104

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/104

Remiges parte exteriore, ventrem versùs, initio virides, paulatim in colorem subcaeruleum seu amethystinum, purpureumve potiùs terminabantur, nigrae caetera. Secundae in ordine longissimae totae luteae erant. Quae mediis firmè alis conspiciebantur, ad principium, latere exteriore, quod ventrem respicit, primùm viridi, deinde miniaceo obscuro, tum viridi, postremo apice ipso partim violaceo, partim nigro vicissim variabant. Cauda duodenis instructa pennis, quarum quae è latere sunt utrinque quaternae, quà enascuntur initio sui primùm virides erant latere exteriori, luteae interiori, inde rubeo coccineóve colore, tertio ordine denuo viridi, postremo luteo variegatae. Reliquae quatuor mediae totae virides, at fine sui nonnihil lutei habebant. Pedes plumbei; quaterni digiti, bini ante, retro totidem, ut in Picis Martiis, interiores quidem exterioribus multò breviores. Ungues ut rapacibus adunci. Tibiae brevissimae, nempe inter poplites & talos digitum longae, sed crassiusculae. Psittacus viridis melanorhynchos Aldrov. XXXII. Ongus est hic dodrantem & palmum: Rostro, ut reliqui, crasso, at nigro toto, RAd rostri initium, in vertice & sub gula color caeruleus ad viridem tendit. Oculi

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
