# Ornithologiae libri tres 105

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/105

Rostrum nigrum; Nares rotundae sibi mutuo vicinae, in suprema seu capiti proxima Rostri parte, quam cutis nuda albida obvestit. [Eandem narium figuram & situm postea in aliis plerisque PsitColor corporis totius uniformis, sci. cinereus obscurior: infitacis observavimus. mum tamen dorsum, infimus venter & uropygium reliquo corpore pallidiora sunt & ferè alba. Cauda rubra colore cinnabarino seu miniaceo, admodum brevis est & vix ultra extremas alas protensa. Oculos cutis nuda candida cingit. Plumae capitis & colli reliquis breviores. Hujusmodi omnes ex Mina civitate D. Georgii Indica adferri aiunt. Londini autem plurimos vidimus. §. VIII. Psittacus erythroleucos Aldrov. XXXVI CAponi etiam grandiusculo par est, longus dodrantem & palmos duos. Caput collúmque crasia. Corpore toto candicat, modicè tamen fuscus, ut cinericeus videatur. Rostrum ei nigrum, unco quàm in aliis longiori. Postrema tergi pars, uropygium, cauda tota, alarum remiges miniaceo tinguntur: Pedes ut reliquis subnigriMagnitudine corporis vel maximis illis aphonis non cedit, hoc solummodo illis inferior, quòd caudam breviorem habeat: quam ob causam, magnitudine non obstante, eum hac in classe collocavimus. Psittaci majores seu mediae magnitudinis Marggravii.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
