# Ornithologiae libri tres 108.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 108.1 to 108.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/108.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/108.1

saepe cachinnum humano more tollere audivi, cùm ab astantibus Gallico sermone compellaretur hoc modo: Riez perroquet riez; i. e. Ride Psittace, ride. Sed quod magìs mirum Gallico sermone etiam subjiciebat illico, tanquam ratione praeditus, haud dubiè tamen ità edoctus, O le grand sot qui me faict rire, hoc est, O magnum fatuum qui me ad ridendum provocat: illáque verba iterum ac tertiò repetere solebat. Sed inter reliquos unum vidi è maximis illis apud illustrissimam dominam Mariam de Brimeu Ducem Croyam & Areschotensem felicissimae memoriae, priusquam ex Hollandia excederet, cui sanè parem in coloris pennarum varietate & elegantiâ videre non memini. Etenim licet omnes ferè pennae corpus tegentes rubro colore essent infectae, caudae tamen pennae, quae valdè prolixae, partim rubrae erant, partim caeruleae: at quae in dorso & alis versicolores ex flavo, rubro & viridi, quibus caeruleus color etiam permixtus. Caput circum oculos albi coloris erat, sinuosisque lineis nigris, quemadmodum Canidae caput, distinctum erat. Psittacum qui similis esset apud nullum authorem descriptum memini. Ea porro avis Annam illustrissimae Ducis neptem, nunc comitem Megensem & Dominum de Grosbeke adeò diligebat, ut quocunque per conclave spatiaretur, illam subsequeretur, neque quenquam vestem ejus attingere conspiceret, quin morsu illum appeteret; ità Zelotypiâ quadam laborare videbatur. Ceterùm Psittacus ille majoris generis, quem Lerius capite supra memorato à Brasilianis Arat vocari scribit, valdè elegans etiam esse debet: nam alarum Remiges pennas & caudae, quae sesquipedalis longitudinis, media ex parte coloris coccinei esse refert. alterâ prorsus elegantis cyanei; tubo seu nervo, qui medias pennas per longitudinem secat, diversos illos colores distinguente, reliquas verò totius corporis pennas prorsùs caeruleo colore tinctas esse. Addit, utrumque genus illud majorum Psittacorum, Arat sc. & Canide magna esse in aestimatione apud Brasilianos quia illorum pennas ter quatérve in anno vellunt ad vestem, pileos, clypeos & aulaea conficiendum, tametsi domesticum non sit, quia tamen in vastis arboribus medios vicos occupantibus frequentiùs versari solet quam in sylvis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
