# Ornithologiae libri tres 108.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 108.5 to 108.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/108.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/108.5

Praeter binos illos ingentes, idem Lerius tria aut quatuor Psittacorum genera apud Brasilianos inveniri ait. Primum videlicet etiam majusculorum & crassiore corporis mole praeditorum, cui Aicurous nomen indunt Brasiliani Tououpinamboutii, caput ornatum habens pennis versicoloribus flavo, rubro & violaceo, extremis alis suave rubentibus, & caudae pennis oblongis & flavis. reliquo corpore prorsus viridi: hoc genus rarissimè ad exteros transferri, nullum tamen faciliùs & perfectiùs edoceri ad humana verba pronuncianda quàm istud. Addit etiam Brasilianam quandam mulierem in pago binis milliaribus ab insula, in qua ipse cum aliis Gallis habitabat, similem Psittacum in deliciis habuisse, qui eo intellectu & ratione praeditus videbatur, ut comprehendere & discernere posset, quicquid ipsa diceret quae illum educaverat. Nam cùm, inquit, animi recreandi gratiâ in illum pagum profecti, ante illius mulieris aedes interdum transiremus, compellare nos ipsa solebat his verbis: Vultis mihi pectinem dare vel speculum, & illico efficiam ut meus Psittacus coram vobis cantet & saltet? Si ejus petitioni adnuebamus, simul ac quaedam verba avi pronunciaverat, Psittacus non modò in pertica cui insidebat, saltare incipiebat; sed etiam garrire, sibilos edere, & Brasiliorum ad pugnam sese praeparantium vociferationes imitari. Breviter, quando in ejus herae mentem veniebat ut diceret, cane, canebat; salta, saltabat: sin verò aegrè ferens se quod petierat non impetrâsse avi diceret, Ange, h. e. sile, immobilis silebat, nec ulla ratione eum ad pedes aut linguam movendum excitare poteramus. Secundum genus Marganas à Brasilianis appellatur, quale est eorum Psittacorum, qui in Europam inferri solent, nec magni apud illos pretii propter abundantiam: non verò minùs istic frequentes sunt quam apud nos Columbae. Psittaci tertii generis, ab ipsis Tovis appellati, majores non sunt Sturno, & universum corpus tectum habent pennis impensè viridibus: Caudae verò pennae, quae valdè longae, flavum colorem admixtum habent. Illud etiam addebat se observâsse, Psittacos illius regionis nidos ex arborum ramis propendentes non construere, ut typographycis suis tabulis quidam persuadere conantur; at in arborum cavis, eósque orbiculari formâ, satisque duros ac firmos.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
