Latin
11.1 to 11.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 11.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
7. Quae longas tibias longum etiam collum obtinent, siquidem aliter cibum neque in terra, neque in aquis commodè colligere possent; sed non vice versa, quae longum collum longas tibias; ut in Cygno aliisque aquatilibus patet. His enim collum inservit ad cochleas, insecta, semina &herbas in fluviorum, lacuum, stagnorúmve fundo nascentes indagandas &extrahendas, dum ipsae in aquae superficie natant. 8. Aves omnes pro claviculis, quibus pleraque Quadrupeda donantur, Furculam dictam obtinent. 9. Alae vel saltem alarum rudimenta Avibus omnibus donantur. In terrestribus Struthio &Emeu; in aquaticis Penguin seu Anser Magellanicus Clusii alas habent ad volandum omnino inutiles: &Emeu quidem adeò exiguas &ferè nullas, ut nesciam planè quem ei usum praestent; nam Struthioni extensae &agitatae ad cursum promovendum inserviunt. Insecta quamvis alas habere dicantur, non tamen avium similes, sed membranaceas obtinent; Vespertilio cutaneas: Avibus solis alae ex pennis compositae. Aves omnes versus extremitatem alae appendicem quandam habent digiti aemulam, quam nos alam secundariam aut notham appellare solemus, 4 vel 5 pennulis compositam. Praeter hanc in interiore alae parte Aves nonnullae ordinem pennarum obtinent, quem nos Alam notham interiorem nuncupavimus: quae in plerisque alba est. 10. Aves universae binis pedibus incedunt, quod eis cum homine commune est, qui idcirco animal implume bipes à Platone definitur. Hirundines quidem nonnullae apodes dicuntur, non tamen quia pedibus omnino carent, sed quia breves eos habent &debiles, hoc est, ut rectè Aristoteles, quia κακόποδὲς sunt. Hae ob alarum longitudinem &pedum exilitatem, si fortè in terram deciderint, vix sese iterum tollere possunt. Quòd vero Manucodiatae seu Aves Paradisi pedibus omnino destituantur, prout vulgò receptum, &à summis viris Historiae Animalium peritissimis non ita pridem creditum fuit, quia quae ad nos ex Indiis adferuntur, pedibus plerunque multari solent, jam falsum &erroneum esse idoneis testibus oculatis, &integris avibus allatis abunde convincitur, ut nemo sanus ea de re ampliùs dubitare possit. 11. Plerisque Avibus digiti in singulis pedibus quatuor; antici tres, posticus unus. Paucis quibusdam tres tantùm, omnes antici, nam postico carent hujusmodi. Hae sunt ex hactenus cognitis. Emeu Aldrov.