# Ornithologiae libri tres 11.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 11.1 to 11.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/11.1

7. Quae longas tibias longum etiam collum obtinent, siquidem aliter cibum neque in terra, neque in aquis commodè colligere possent; sed non vice versa, quae longum collum longas tibias; ut in Cygno aliisque aquatilibus patet. His enim collum inservit ad cochleas, insecta, semina & herbas in fluviorum, lacuum, stagnorúmve fundo nascentes indagandas & extrahendas, dum ipsae in aquae superficie natant. 8. Aves omnes pro claviculis, quibus pleraque Quadrupeda donantur, Furculam dictam obtinent. 9. Alae vel saltem alarum rudimenta Avibus omnibus donantur. In terrestribus Struthio & Emeu; in aquaticis Penguin seu Anser Magellanicus Clusii alas habent ad volandum omnino inutiles: & Emeu quidem adeò exiguas & ferè nullas, ut nesciam planè quem ei usum praestent; nam Struthioni extensae & agitatae ad cursum promovendum inserviunt. Insecta quamvis alas habere dicantur, non tamen avium similes, sed membranaceas obtinent; Vespertilio cutaneas: Avibus solis alae ex pennis compositae. Aves omnes versus extremitatem alae appendicem quandam habent digiti aemulam, quam nos alam secundariam aut notham appellare solemus, 4 vel 5 pennulis compositam. Praeter hanc in interiore alae parte Aves nonnullae ordinem pennarum obtinent, quem nos Alam notham interiorem nuncupavimus: quae in plerisque alba est. 10. Aves universae binis pedibus incedunt, quod eis cum homine commune est, qui idcirco animal implume bipes à Platone definitur. Hirundines quidem nonnullae apodes dicuntur, non tamen quia pedibus omnino carent, sed quia breves eos habent & debiles, hoc est, ut rectè Aristoteles, quia κακόποδὲς sunt. Hae ob alarum longitudinem & pedum exilitatem, si fortè in terram deciderint, vix sese iterum tollere possunt. Quòd vero Manucodiatae seu Aves Paradisi pedibus omnino destituantur, prout vulgò receptum, & à summis viris Historiae Animalium peritissimis non ita pridem creditum fuit, quia quae ad nos ex Indiis adferuntur, pedibus plerunque multari solent, jam falsum & erroneum esse idoneis testibus oculatis, & integris avibus allatis abunde convincitur, ut nemo sanus ea de re ampliùs dubitare possit. 11. Plerisque Avibus digiti in singulis pedibus quatuor; antici tres, posticus unus. Paucis quibusdam tres tantùm, omnes antici, nam postico carent hujusmodi. Hae sunt ex hactenus cognitis. Emeu Aldrov.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
