# Ornithologiae libri tres 11.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 11.5 to 11.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/11.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/11.5

sive Cassoware Batavorum; Otis sive Tarda avis, Oedicnemus Bellonii sive Charadrius Gesn. &, si modò ab hac distincta sit, Stella avis Aldrov. Anas campestris Bellonii, Haematopus Bellonii, Himantopus Plinii Aldrov. & Gesn. Pluvialis viridis, Charadrius Aldrovandi, Arenaria sive Sanderliug Cornubiensium; & in Palmipedibus Penguin Batavorum, seu Anser Magellanicus Clusii, Alka Hoieri, Anas Arctica Clus. Lomwia Hoieri, Mergus Bellonii, & Columba Groenlandica dicta. Struthioni soli digiti bini. Marggravius tamen Struthionem Brasilianum tridactylum facit. Plures quatuor in singulis pedibus digitos (quicquid Veteres de Porphyrione fabulantur) nulli Avium generi natura concessit; nisi calcar pro digito in Genere gallinaceo accipias. In iis autem quae quatuor digitis donantur, pleraeque (ut diximus) anticos tres, posticum unum obtinent; nonnullae duos anticos, posticos totidem, ut Cuculus, Psittaci omnes & Pici martii: aliquae duos anticos unum posticum, quartum ad latus extrorsum mobile, eò usque ut angulum ferè rectum cum medio digito efficiat, ut Balbusardus aliaeque fortè quaedam rapaces & Noctuae omnes. Quae postico digito carent, arboribus nunquam insident. Medius digitus & tibia plerisque avibus aequales sunt. Palmipedibus nonnullis intimus digitus membranâ secundùm longitudinem exteriùs appensâ auctus est; extimus nunquam. 12. Ex digitis autem in omnibus ferè avibus quibus quatuor sunt digiti, Posticus unico ossiculo seu internodio constat, anticorum extimus duobus, medius tribus, intimus quatuor, qui ordo à natura tam constanter observatus, à nemine hactenus, quod sciam, animadversus est. Excipienda solùm ex omnibus quas observavimus Hirundo apus, cujus digiti singularem obtinent compositionem & ab aliis avibus diversam. Digitus posticus quibus adest à parte pedis interiore perpetuò situm obtinet, pollicis vicem supplens. Postici autem digiti unguis, saltem in terrestribus, omnium maximus est & fortissimus. Quibus unus tantùm posticus est, anticorum digitorum extimus medio ab exortu aliquousque adnectitur, nè retrorsum cadat, sive ORITIOLOVII. E I. sive extrorsum aberret: Cin plerisque Avibus non in omnibus.) Haec autem connexio vel est immediata, cohaesione seu adnascentiâ; vel fit membranâ interveniente. 13. Omnibus quas novimus avibus, etiam iis quae caudâ carent, Uropygium doUropygium enatur; Uropygio autem glandulae binae innascuntur, humori cuidam unctuoso praejusque glandula parando & secernendo destinatae, cavitate interna, & foramine seu vase excretorio instructae.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
