# Ornithologiae libri tres 110

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/110

Mihi autem quidam conspecti sunt adeò edocti, ut panem aquâ tinctum carptim morsicando ederent. Potus est aqua. Illud praeterea in hac avicula animadvertebam, quòd foemellae senescentes vix edere volebant nisi cibum jam à mare carptum & aliquandiu in prolobo retentum & quasi coctum suo rostro exciperent, ut columbarum pulli à matre ali solent. §. VII. Psittacus parvus Bontum. XLVI. A Laudae est magnitudine, rostro adunco & griseo, ut & gutture; oculis nigris quos circulus argenteus ambit. Linguam habet ferè ut Psittacus cum solidis ligamentis; verticis plumas egregias cristae more erigit. Crura & pedes cinerei coloris: Caudam longissimam, 10 circiter digitos prominentem ultra finem alarum. Quemadmodum ventre inferiùs, ità capite, collo & caudâ superiùs est pulchre rubicantibus. Pectus verò & inferiores caudae pennae dilutè rosacei sunt coloris, quae elegantissimè in caeruleum ex albedine & viridi mixtum desinunt. Alae potissimùm virides, rubicundis pennis intertextis, quarum medietas luteo & rosaceo colore hinc indè adeò variegatur ut adverso sole mille aureos colores secum trahat, atque à pictore haud facilè exprimi possit, dignus sanè ut à magnatibus in pretio habeatur. Reperiuntur hae aves in Mediterraneis potissimùm; consident & nidificant in altissimis arboribus. Catervatim & multo cum strepitu, sicut tota Psittacorum familia, volant; garrulae quoque sunt, vocésque quasdam sonare discunt si cicurentur. §. VIII. Psittaco congener, Ani Brasiliensium Marggrav. A vis Turdelae magnitudine, totaliter nigrae, pennis, rostro, oculis, pedibus. Caudam longam erectam habet, sex digitos longam. Rostrum altum, latum, digitum, aut paulò plus longum: inferior pars directa ferè, superior alta, lata, semilunaris figurae & compressae, ità ut acumen ferè superiùs habeat. Crura & pedes satis exiles, & in iis quatuor digiti, duo anteriùs, duo posteriùs versi more Psittacorum. Clamat elata voce yiiiiy uno tono, in medio elevatiori. Frequentes sunt in sylvis omnibus, verùm cibo inutiles.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
