# Ornithologiae libri tres 114.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 114.5 to 114.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/114.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/114.5

Caput hujus avis corporis respectu grandius, quod eam callidi & sagacis ingenii esse arguit, quod & experientiâ constat. Gracculi altissimas urbium pagorumque turres, muros antiquos & arces ruinosas habitant: in quarum foraminibus nidulantur magno numero: quin & in arboribus etiam interdum nidisicant, ut nobis experientiâ constat, quantumvis Aldrovandus illud nolit credere. Ova ponunt 5 aut 6, minora, pallidiora, rarioribus maculis. Aldrovandus Κολοιὸν sive Graculum nomen commune seu generale facit, sub se palmispecies complectens, nimirum Coraciam, Lupum, Scurram, dictas & Graculum pedem. Κoλοιὸς vero & Graculus interdum Monedulae speciatim attribuuntur. Praeter vulgarem Monedulam jam descriptam Aldrovandus iconem alterius exhibet, in eo tantum ab illa discrepantis, quòd collum habeat albo torque circundatum. Gesnerus quoque circa Tugium Helvetiae, Graculum albo circulo collum ambiente distinctum, ex aliorum relatu, reperiri prodidit. Quod attinet ad speciem illam Gracculi Tullae nomine in Rhoetia notam, a Gesnero quoque proditam, capite caeruleo, cùm nullas alias ejus notas tradat, quid de eo statuam nescio. Quicquid Gesnerus de suo prodit, sibique visum aut expertum refert, libenter amplector & pro vero agnosco; est enim autor idoneus summa fide nec minore judicio. Quae verò ex aliorum relatu tradit non sunt omnia ejusdem commatis, imo plurima suspecta & incerta, nè dicam falsa. Praeterea observatu dignum est, Descriptiones generales, breves & imperfectas, à rudioribus & in rebus naturalibus describendis minùs versatis, animalibus negligenter & incuriosè consideratis concinnatas, magnam saepe confusionem peperisse; plurimis quoque erroribus & non necessariae specierum multiplicationi occasionem praebuisse. Coracias seu Pyrrhocorax. Anglicè The Cornishi Chough.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
