# Ornithologiae libri tres 116.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 116.5 to 116.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/116.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/116.5

Ventriculus non admodum crassis musculis instruitur, & echinum habet Reperiuntur interdum & Picae albae sed rariùs, in vivario Regio S. Jacobi dicto fuscas seu subruffas vidimus. Sermonem humanum optimè addiscit haec avis. Nos quoque plures novimus, qui voces articulatas adeò exactè formare didicerint, ut integras etiam sententias simul proferrent, tantâ saepe similitudine, ut nisi avem vidisses hominem loquentem jurares. Nidum in arboribus magnâ solertiâ construit, eum foris in circuitu infra supráque horridis spinis muniens, unico duntaxat foramine eóque arctissimo sibi pro introitu relicto. Exactam nidi descriptionem qui desiderat Aldrovandum consulat: apud nos in Anglia adeò frequentes ubique sunt, ut iis describendis diutius immorari minimè necessarium duximus. Ova parit unâ vice quinque vel sex, interdum etiam septem, vix unquam plura, minora, pallidiora quam corvini generis, maculis creberrimis picta. Victus huic idem qui cornici & Monedulae: Passeres aliásque aviculas invadit & devorat: imo vidimus nonnunquam quae Merulam aggrederetur & feriret. Caeterum Pica in genere Graecis Κίσσα seu Κίττα dicitur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
