# Ornithologiae libri tres 117.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 117.1 to 117.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/117.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/117.1

est, unum latum, ab inferioris partis initio ad superioris extremitatem dimensum. Inferior pars ubi crassior est, videlicet propè oculos, duplo minor est superiori, & propè finem, ubi recurvum est, etiam triplo. Substantiâ est tenuissimâ instar membranae, sed osseâ, splendidâ, levissimâ, cavâ, atque aeris intus capacissima, ideóque naribus praeter reliquarum avium morem carere crediderim. Siquidem tenuitatem ejus aer facilè penetrare potest. Nam siquid aperti in eo natura molita fuisset id extrinsecae fracturae rostrum obnoxium reddere potuisset. Unde fortassis etiam velut quibusdam dentibus instructum esse voluit, quos ità disposuit, ut rostrum omnino claudi nequeat aerisque ingressum facilè admittat. Est autem serratum, & velut è squamulis quibusdam compositum, quae unguibus nullo negotio divelluntur. Color rostri flavescit, sed in infima magìs quàm in supina parte Cinteriùs laetè rubet) circa extremum, inquit Nirembergius, coccineum. Caput pro corpore majusculum ac crassiusculum, quale nempe tantae longitudinis & crassitiei rostrum sustenturum decebat, atrum vertex tamen, dorsum totum ac alae nescio quid albidi demonstrant. Oculi majusculi, in medio capite collocati. Iris nigerrima, quam albus circulus, & hunc dein luteus circumambit. Collum, dorsum atque alae nigra. Pectus aureo seu croceo colore splendidissimo pulcherrimóque cum quadam rubedine propè initium micat; venter verò & femora cinnabarino seu miniaceo venustissimo. Cauda rursus nigra est, sed in extremo insigniter rubescit. Cicuratur ità ut sub tecto pullos suos excludat. Thevetus hanc avem pipere vesci tradit, eóque avidissimè sese ingurgitare, sed mox inconcoctum & crudum adhuc rejicere, ejúsque piperis apud incolas usum praecipuum esse, utpote quod recenti praeferant: quoniam vim piperis ab ave edomari, atque ità post minus noxium fore sibi persuadent. Haec ex Aldrovando. Suspicor ego digitos pedum in hac ave, Picorum more dispositos esse, nimirum binos ante, totidem retro: nam & talis est conformatio pedum Aracari Marggrav. avis huic simillimae: & Thevetus binos tantùm anticos digitos icone sua exhibet. §. III. Pica Glandaria The Jay.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
