Latin
LIBRI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 118
Unproofread scanNot analysed yet
Ova cinerea sunt, maculis vix apparentibus. Cystis fellea longa: Ventriculus non admodum crassus tenuioribus musculis; in quo Glandes, &c. Verùm non glandes duntaxat vorat (unde tamen nomen Picae glandariae ei inditum) sed &mora Rubi Idaei, Grossularias, Cerasa, quorum avidissima est, &c. Ab Aldrovando descripta in eo tantùm differt, quòd maculae nullae transversales in cauda apparent. Foemina à mare parùm vel nihil discrepat vel magnitudine vel coloribus, unde difficulter admodum dignoscuntur. Sermonem humanum addiscit &articulatè loquitur non secus ac Pica varia. Garrulus Argentoratensis Aldrov. The Roller. AAs quem descripsimus sex uncias pendebat: Longus ab apice rostri ad ultimos IVI digitos 115 digitos, ad extremam caudam 135. Latitudo sumpta ab extremo