# Ornithologiae libri tres 118

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/118

Ova cinerea sunt, maculis vix apparentibus. Cystis fellea longa: Ventriculus non admodum crassus tenuioribus musculis; in quo Glandes, &c. Verùm non glandes duntaxat vorat (unde tamen nomen Picae glandariae ei inditum) sed & mora Rubi Idaei, Grossularias, Cerasa, quorum avidissima est, &c. Ab Aldrovando descripta in eo tantùm differt, quòd maculae nullae transversales in cauda apparent. Foemina à mare parùm vel nihil discrepat vel magnitudine vel coloribus, unde difficulter admodum dignoscuntur. Sermonem humanum addiscit & articulatè loquitur non secus ac Pica varia. Garrulus Argentoratensis Aldrov. The Roller. AAs quem descripsimus sex uncias pendebat: Longus ab apice rostri ad ultimos IVI digitos 115 digitos, ad extremam caudam 135. Latitudo sumpta ab extremo

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
