# Ornithologiae libri tres 12.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 12.1 to 12.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.1

Circa foramen autem succrescit plumarum pilorumve congeries pictoris penicillo similis. Cùm ergo pennarum villi diducti aut alio quovis modo incompositi sunt, avis capite ad Uropygium circumflexo, penicillum modò dictum rostro arripit, liquoremque appulsu rostri è glandulis expressum excipiens, pennas eo oblinit, & villos rostro deducens componit, & efficit ut firmiùs cohaerescant. Notandum autem glandulas Uropygii minores esse iis avibus quae caudâ carent, ut Colymbis, &c. 14. Orificia ani & uteri contrarium situm in pennatis omnibus atque in aliis aniHarv. de Gentr. malibus obtinent. In his enim podex caudae immediatè subjacet; pudendum faemi- Anim. Exerc. 5. neum seu vulva inferiùs sub podice locatur: in illis excrementi exitus partem inferiorem obtinet, vulva supra eum, inter ipsum & Uropygium sita deprehenditur. Cur verò os uteri ad spinam vel supernam partem ponatur, coitum ipsum causam esse opinatur * Aldrovandus. Nam supergressu, inquit, haec animalia coeuntia, instru* Omithol. lib. menta in proximo habere oportebat, quò facilius & promptiùs invicem conjunge- 14. cap. 1. rentur. Quae tamen ratio nobis non satisfacit, cùm Quadrupeda, quae etiam supergressu coeunt, nec tamen genitalia eodem situ disposita obtinent, nullam indè in coeundo difficultatem aut incommodum experiuntur. 15. Avibus omnibus commune est pennis plumisque vel toti undique corpori, pennae & pluvel maximae ejus parti innascentibus vestiri. Corporis nomine hoc in loco truncum maesolummodo intelligimus. Nam in plerisque avibus tibiae & pedes, in nonnullis etiam capita detecta sunt. Maximae ejus parti ob Struthiocamelum addidimus. Quamvis enim, ut diximus, pedes plerisque, nonnullis capita, ut v. g. Gallopavoni, Grui, Emen, nuda sunt, praeter Struthionem tamen nullam hactenus avem novimus, cui pars aliqua corporis implumis fuerit. Quae de Gallinis lanigeris feruntur fabulosa & falsa esse existimamus. Quamvis autem Pennae Plumaeque nomina interdum confunduntur; penna saltem apud idoneos autores plumam sub se complectatur, próque ea passim usurpetur: nos tamen in hoc opere nomina haec distinguimus cum* Harvaeo nostro iDe Gen Anim. in hunc modum. Plumae à pennis differunt formâ, usu & nascendi loco atque ordine. Extrc. 56.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
