# Ornithologiae libri tres 120

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/120

Collum breviusculum, in antica & postica parte nigrum, ad latera ruffum, propè rostrum candidum. Pectus castaneum seu ferrugineum, sed dilutum & ad roseum vergens. Venter subcinereus totus, nisi propè podicem, ubi pennae quaedam albicant, quarum radices tamen h. e. à medio ad carnem usque, etiam nigrae sunt, & superiori parte molliores. Dorsum subcastaneum est, sed propè uropygium leucophaeum. Exteriores alarum pennae nigrae sunt; interiores subcinereae, ad nigredinem tamen declinantes. Insigniuntur verò exteriores maculis spectatu jucundissimis quarum aliae nempe primae albae sunt, septem numero, quarum appendices cinnabaris instar rubescunt. Pennas has corneas esse, haud verè, nescio quis Gesnero retulit: Sunt tamen solidae & duriusculae, longae atque quodammodo cartilagineae Has aliae pennae subsequuntur, maculis pariter sed luteis perornatae, figurâ suâ literam L. quodammodo exprimentes, quae sic dispositae sunt, ut in quibusdam septem, in quibusdam sex, in quibusdam quinque tantummodo appareant. Rursus quae ultimae sunt maculas albas habent, quae quo magìs ad exteriora sitae sunt eo minùs conspicuae evadunt, ita ut postremarum quandoque tres, quandoque duae & quandoque una tantùm ità maculatae sint. Vestitrices albis etiam maculis in extremitatibus insigniuntur. Illud verò in luteis maculis annotandum est, quòd in foemellis albescant & è regione earum alias maculas albas reperire sit. Caudam maris decem, foemellae duodecim pennis constare ἀυτοψίᾳ didici: quae in radice leucophaeae sunt seu coloris murini, i. e. muris domestici majoris, superiùs verò nigricant. Tota caudae extremitas lutea est, magìs tamen in mare quàm in foemella resplendens. Propè podicem aliae quaedam plumulae coloris castanei, aliam quodammodo sed longè minorem caudam efformant. Crurum color fuscus est ad caeruleum inclinans. Pedum forma & magnitudo Coccothrausti respondent; colore tamen differunt, qui in Ampelide nigret, in illo verò carneus seu roseus est. Ungues habet nigros etiam & satis recurvos. Interiorum partium & viscerum descriptiones apud Aldrovandum vide. Bohemiae peculiarem esse aiunt hanc avem. Fructibus vescitur uvis imprimis maximè inhians quare non ab re eo nomine mihi dicta videri potest. Avis est temperamenti calidissimi & maximè vorax, Gregatim volant: Facilè cicurantur. Quae praeterea habet Aldrovandus de ejus ingenio, victu, volatu, usu, &c. apud ipsum vide. Mirum sane & mihi vix credibile quod se αὐτοψίᾳ didicisse affirmat, Caudam nimirum maris 10 tantùm, foemellae 12 pennis constare. CAP. IV. De Picis Martiis in genere. QIcis in genere, si sub hoc nomine Sittam, Picum murarium, Junconem & Certhiam complectamur, paucae admodum notae communes sunt, viz. Arbores scandere earum truncis & ramis adhaerescentes, ideóque femora habere valida & musculosa. Si vero aves praedictas ab hujus nominis communione excludas, & ad Picos magìs propriè dictos vocem restringas, multae sanè & insignes notae sunt, quibus Pici ab aliis omnibus avium generibus distinguantur ut v. g. 1. Rostrum habere rectum,

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
