Latin
124.1 to 124.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 124.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Remiges &tegetes reliquae maculis semicircularibus albis pulchrè depinguntur. Dorsum medium album cum transversis lineis nigris. Pedes &digiti superiùs proximè descripti similes &conformes. Ungues adunci nigri. Tibiae plumosae sed non ad digitos usque. Intestina mollia. Ventriculus insectis refertus. Appendicibus seu intestinis caecis caret. Mas à foemina differt quòd vice maculae albae in capite aliâ pulchrè rubente insigniatur. Aldrovandus huic speciei maculas illas rubras in vertice &uropygio deesse scribit; quod de foemina verum est, non autem de mare, nam illi ut diximus caput maculâ rubra insignitur. Picus varius Brasiliensis Ipecu dictus Marggrav. Vis est magnitudine columbae. Colli longitudo duorum digitorum, corporis auAtem quatuor, &caudae item quatuor, crurum ferè sesquidigiti. In pedibus quatuor habet digitos, duos antrorsum duos retrorsum versos ut in Psittacis. Caput vestitur pennis cinnabrii coloris, in quo &cristam habet instar columbae: Collum ad rostrum usque inferius nigrum, ut &superius: in utroque autem latere linea est alba, crassa, quae divisim ad dorsum protenditur. Alae exteriùs totae nigrae interius albae: Cauda nigra. In ventre &cruribus superioribus pennae sunt nigrae &albae. Rostrum illius rectum, acutum, sesquidigitum longum, quo arborum cortices exscindit, ut Picus. Qynx sive Torquilla: The Wryneck. A Laudae vulgari par est aut tantillo minor. Pondere unciam unam excedit. Lon75 digitorum. Alis extensis maximae Agitudine ab initio rostri ad finem caudae pennae 11 digitorum intervallum relinquebant. Rostrum tenuius, brevius, minúsque angulosum quàm in Picis, colore plumbeo. Lingua rotunda in spinulam osseam desinit, quam in longum exerere iterumque retrahere potest, ut hujus generis reliquae. culorum irides ex avellaneo flavae. Plumas capitis cristae ferè in modum interdum erigit ut Pica glandaria. Coloribus variis &elegantibus perbellè pingitur; cinereo sc. albo, ruffo, fusco, nigro. Caput cinereum maculis transversis &lineis nigris, ruffis, albis. A vertice ad dorsi medium plumulae nigricantes extenduntur. Uropygium magìs cinereum, maculis albis &lineolis nigris transversis varium. Imus venter &gula sublutea, lineis transversis nigris: medium pectus albidius, maculis rarioribus. Remigum radices operientes lutescunt lineis transversis nigris. Alarum Remiges, 19 numero, nigrae, maculis majoribus ruffis. Maculae praecipuè corpori proximae punctis nigris velut asperguntur. Secundi ordinis pennarum alae apices albent: minores ordines tegetum ex ruffo fuscescunt, nigrore admixto praecipuè in scapularibus longioribus.