Latin
126.4 to 126.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 126.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Picus luteus cyanopus Persicus Aldrov. lib. 12. cap. 35. Ance avem à Tartaglino Veneto, apud quem plurima exotica animalia depicta vidi, mihi communicatam (inquit Aldrovandus) ex primo intuitu ex pedum constitutione &rostri figura è Picorum genere judicavi. Magnitudine a Pico viridi nihil propemodum differt; caput tamen &collum crassius, &rostrum prolixius obtinet. Pennae à medio vertice ad extremum caudae usque aliquid ferruginei habent. rostrum verò omnino ferrugineum. Pedes subcaerulei; Ungues nigri, caetera lutea, nisi quòd alarum pennae omnes in extremo quodammodo ad ferrugineum vergerent, &circum oculos macula ejusdem coloris ambiret. Exoticam eam esse, &Persiam eam dare idem vir dicebat. §. XII. Picus Americanus nidum suspendens, Guiratangeima Brasiliensium Marggravio. Vis est paulò major Alaudâ, Picae variae aequalis. Corpus habet circiter tres diAgitos longum, collum sesquidigitum; Caput parvum; rostrum rectum, acutum, digitum longum: Crura pedésque ut reliquae aves communiter. Caudam rectam, quatuor digitos longam. Color rostri niger exceptâ inferiori parte ubi inseritur, quae aliquid fusci habet: Caput nigerrimum &collum usque ad initium pectoris. Colli superior pars à capitè ferè ad initium dorsi uranica est: per initium dorsi transversum habet maculam nigram usque ad alas extensam: alae autem sunt nigerrimi coloris verùm in medio secundum longitudinem habent maculam albam, sesquidigitum longam: Cauda quoque tota nigra: reliquum corpus coloris uranici: Crura subcaerulea. Oculorum pupilla subnigra, albo subflavo. Nidos egregios extruunt hae aves, cylindraceae figurae &appendunt magno numero extremitatibus ramorum, qui constant è virgultis. §. XIII. Jupujuba seu Japu Brasiliensium Marggravio.