# Ornithologiae libri tres 13

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/13

Hoc autem evenit quando pennae aequales sunt, nec antecedens consequente brevior aut longior productiorve versùs aliquam partem. Interiores Remigum pennarum limbi exterioribus latiores sunt. Limbi nomine hoc in loco telam pennae intelligimus, prout scapo contradistinguitur. 18. Aves, quantum scimus, omnes pennas plumásque totius corporis quotannis mutant. Fundi autem plumarum omnium (hoc est, ima pars, quae conspectui non patet) in quocunque Avium genere unicolores sunt, & plerunque colore à parte visui exposita diverso. 19. Musculi in Avibus omnium crassissimi sunt pectorales, qui alis movendis inserviunt. Nam cùm volatus non sine valido alarum motu & vehementi agitatione exerceatur ad quam vires requiruntur, robustissima esse oportet organa quae ei obeundo sufficiant. Contra verò in homine musculi qui cruribus movendis inserviunt. majores sunt & robustiores iis qui brachiis destinantur, quoniam eorum actio, nimirum corpus totum sustinere, ac de loco in locum transferre, magnam vim ac potentiam requirit. Proinde si volatus homini possibilis foret, non brachiorum sed crurum ministerio utenti successurum putant, qui haec curiosiùs expenderunt. CAP. II. De Partibus Avium internis. DE Volucrum Cerebris Cl. Vir, D. Willisius, lib. de Cerebri Anatome, cap. Dcopiosè agit, ubi omnes eorum partes, involucra, ventriculos, &c. accuratè

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
