Latin
131.5 to 131.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 131.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Remiges pennae in utravis ala 18; quarum priores decem nigrae, areâ transversâ albâ, quae in secunda, tertia, quarta, quinta, sexta, &septima semidigito latior est, in reliquis angustior. Septem sequentibus quatuor aut quinque sunt areae transversae albae. Ultimarum limbi nonnihil rufescunt. Uropygium album. Pennae scapulares per dorsi longitudinem exporrectae areolis albis &nigris variantur, eodem modo ac alae. Oculorum irides avellaneae. Palpebra inferior superiore major. Tibiae breves. Extimus pedis digitus medio adnascitur, nullâ interveniente membranâ. Aspera arteria (describente Aldrovando) initio divaricationum quibus in pulmones utrosque finitur duo velut oscula extrinsecus laryngis vicem supplentia exhibet, quibus pellicula tenuissima praetenditur: annuli cartilaginei, nobis observantibus, post divaricationem dimidiati, ut in Ardeis. In ventriculo scarabaeos invenimus; unde eam insectis vesci manifestum est; an verò &uvis aliisve baccis, ut Veteres nonnulli tradiderunt, nescimus. Audio eam (inquit Aldrovandus) formicis inter caetera vesci. Appendices seu intestina caeca nulla. Numero pennarum caudae, appendicum intestinalium carentiâ, alarum transversis maculis cum Picis Martiis convenit, quibus idcirco eam subjunximus. Circa Coloniam &alibi in Germania superiore frequentes observavimus ubi Widehuppe appellant. Terrae plerunque, interdum falicibus incident. Turnerus in tota Britannia nusquam reperiri ait. Verùm falsus est, nam &in Northumbria &in agro Surreiano interdum quamvis rariùs cerni, idoneis testibus nobis constat.