Latin
134
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 134
Unproofread scanNot analysed yet
Cicada sic transfixa nihilominus in aere volat, quàm conspiciens Merops impetu in eam ruit atque devorat cum acicula, quâ retentus capitur. Merops alter seu Meropi congener Aldrov. Vem hanc Germani Seeschwalm h. e. Hirundinem marinam vocant, cùm quia primo aspectu, partim pedum brevitate, partim etiam volatu, tum quoniam inter volandum muscas captet; Hirundinem referre videatur. Ego vero Meropi potiùs quàm Hirundini congenerem fecerim, quoniam toto ferè coelo ab Hirundine marina differt. Est verò haec volucris superiore paulò longior, &ut icon etiam demonstrat toto corpore paulò crassior. Rostrum huic nigrum, longum, acutum, &propiùs ad falcem messoriam quàm in illa accedens. Caput, collum, pectus &totus fermè venter flavescunt. A rostro maculam habet nigram maximam, quae per oculos retro ad colli initium usque defertur. Dorsum castaneum est, propè uropygium tamen ex viridi &flavo permixtum. Alarum pennae variis coloribus insigniuntur. Primae enim caeruleae sunt, secundae ex caeruleo &flavo mixtae, tertiae omnino flavae, quartae, remiges nempe, nigrae, &in extremitatibus rubrae. Cauda in summitate insigniter virescit, infra verò perbellè flavescit, ità ut semiviridis &semilutea videatur. Pedes habet luteos, ungues nigros. Ispidae seu Meropi affinis Guira Guainumbi Brasiliensibus Tupinambis Marggrav. Vis est magnitudine Columbae ad visum, quia plurimas plumas habet, sed revera Acorpus non superat magnitudinem Turdelae. Caput paulò majus habet quàm Turdela; rostrum nigrum duos circiter digitos longum, cujus superior pars paulò