Latin
136.5 to 136.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 136.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caput parvum, depressum seu planum, &(ut Aldrovandus rectè) anserinum: Rostrum quoque compressum est, &si corpori adaequas valdè exiguum, figurae triangularis, coloris cornei, extremo nigricante. Cutis ejus ad nares in semicirculum desinit. Oris scissura ampla eò usque pertingit ut ejus anguli seu extrema oculis ipsis subjaceant. Oculi magni; iridibus avellaneis. Palpebras utrinque alitum solus ut homo obtinet, teste Plinio: quod an verum sit aliis examinandum relinquimus. Caput &collum ad pectus ferè nuda, ut &pedes ad genua Calii hanc crurum partem femora appellant.) Caput &collum lanugine quadam seu pilis rarioribus plumarum vice obsita. Partes subalares &pedes prorsus nudi. Infima pars colli ubi plumae incipiunt alba. Alae parvae &ad volandum prorsus inutiles, in id à natura destinatae, ut currentem expansae adjuvent. Dorsi pennae in mare nigerrimae, in foemina fuscae tantùm sunt, ut lanae quandam substantiam suâ mollitie efficiant. Alarum pennae ejusdem coloris, sed in superiori parte candidissimae. Cauda conferta, rotunda, non ut in aliis avibus in latum expansa, pennis in mare subalbidis,