Latin
138.1 to 138.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 138.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec (inquit ille) dum surrecto capite incedebat quatuor pedum &aliquot unciarum altitudinem excedebat: nam Collum à summo capite ad Dorsi initium tredecim pene uncias erat longum; ipsum corpus binos pedes latum. Femora cum cruribus usque ad pedum inflexionem decem &septem uncias longa: Corporis autem ipsius longitudo à pectore ad uropygium trium pedum fermè erat. Pennae seu veriùs plumae totum avis corpus cum infima colli parte dorso &pectori proximâ atque femora tegentes perpetuò erant geminae, ex eodem parvo brevique tubulo prodeuntes, &sibi invicem incumbentes; superna quidem paulò crassior, inferna verò tenuior &delicatior; illaeque variae longitudinis, ut in similis avis exuvio observabam. Quae enim in infima colli parte breviores erant; quae in medio corpore &lateribus longiores, sex viz. aut septem unciarum. Quae autem in extremo corpore circa uropygium (nam caudâ carebat) novem uncias longae &reliquis duriores. Quanquam omnes durae aut rigidae, attamen non latae sed angustae &rarioribus lateralibus pilis ex adverso sitis praeditae, nigri coloris, circum tamen femora ad cinereum ferè tendentis, nigro permanente nervo, ut in reliquis. Eam verò formam &situm habebant illae plumae, ut à procul aspicientibus non plumis sed villis duntaxat tectum ejus avis corium existimari possit, quale ursinum est, &alis carere, tametsi alas haberet, sed sub plumis latera tegentibus latentes, &quatuor majoribus pennis nigris praeditas, ut in exuvio observabam, tametsi illae abruptae essent, nec de illarum longitudine certi aliquid pronunciare possem. Caules tamen confracti satis crassi durique ac solidi erant, atque in extimam alae partem altè penetrabant. Alae vero pars superior corpori contigua pennas seu plumas vestitrices illis similes quae adhuc in pectore retinebat. Ad hoc enim datas hujusmodi alas censendum, ut currentem adjuvent, quia hanc avem non esse volucrem, nec à terra tolli posse arbitror, Cimò hoc certissimum est.] Crura in ambitu quinque unciarum crassitudinem superabant, crebrisque corticibus seu squamis latis tecta erant, praesertim supra pedis inflexionem. Pedes habebat crassos, duros, tribus ciassis digitis praeditos, prona parte velut squamis tectos, supinâ prorsus callosos: quorum medius (qui reliquis longior) tribus articulis constabat, interior uno, exterior binis.