Latin
OXXCIPIGLOVII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 138.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus avis ovum è multis quae vidi maximum &pulcherrimum, dimensum per longitudinem 15 unciarum ambitûs erat; per transversum verò duodecim aut paulo plus: ut propter amplitudinem pro quovis vase haberi possit non minùs quàm Struthiocameli ova, quibus, teste Plinio, Veteres nonnunquam utebantur, &adhuc nostra aetas ejus rei gratiâ usurpat. Nam non semel videre memini Struthiocameli ova argento excepta &inclusa poculorum vicem praebere.