# Ornithologiae libri tres 138.9

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, OXXCIPIGLOVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/138.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/138.9

Hujus avis ovum è multis quae vidi maximum & pulcherrimum, dimensum per longitudinem 15 unciarum ambitûs erat; per transversum verò duodecim aut paulo plus: ut propter amplitudinem pro quovis vase haberi possit non minùs quàm Struthiocameli ova, quibus, teste Plinio, Veteres nonnunquam utebantur, & adhuc nostra aetas ejus rei gratiâ usurpat. Nam non semel videre memini Struthiocameli ova argento excepta & inclusa poculorum vicem praebere.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
