# Ornithologiae libri tres 139-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, OXXCIPIGLOVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/139-2

leucarum ambitu, ob Ebenum nigrum potissimum celebris ab Hollandis reperta Cygnum quidem magnitudine aequabat aut superabat, sed ejus forma longè diversa: Ejus enim caput magnum, tectum velut quadam membranâ cucullum referente, rostrum praeterea non planum sed crassum & oblongum, subflavi coloris parte capiti proxima, cujus extimus mucro niger. Superior quidem ejus pars sive prona adunca & curva, in inferiore verò sive supina subcaerulea macula mediam partem inter flavam & nigram occupabat. Raris & brevibus pennis tectam esse aiebant, & alis carere, sed earum locis quaternas & quinas duntaxat longiusculas nigras pennas habere: posteriorem verò corporis partem praepinguem & valdè crassam, in qua pro cauda quaternae aut quinae crispae convolutaeque pennulae cineracei coloris. Crura crassa illi potiùs esse quàm longa, quorum superna pars genu tenus nigris pennulis tecta, inferior cum pedibus subflavi coloris; pedes verò in quatuor digitos fuisse divisos, ternos longiores antrorsum spectantes, quartum breviorem retrorsum conversum, omnésque nigris unguibus praeditos. Verum enimverò concinnatâ & descriptâ jam qua potui fide hujus avis historiâ, illius crus genu tenus recissum apud Petrum Pauvium, primarium artis medicae in Academia Lugduno-Batava Professorem videre contigit recens è Mauritii insula relatum. Erat autem non valdè longum, sed à genu usque ad pedis inflexionem paulò plus quàm quatuor uncias duntaxat superabat: Ejus verò crassitudo magna, ut cujus ambitus penè quatuor uncias aequabat, crebrisque corticibus sen squamis tectum erat, prona quidem parte latioribus & flavescentibus, supina verò minoribus & fuscis. Pedis etiam digitorum prona pars singularibus iisque latis squamis praedita, supina autem tota callosa. Digiti satis breves pro tam crasso crure: nam maximi sive medii ad unguem usque longitudo binas uncias non admodum superabat, aliorum duorum illi proximorum vix binas uncias ae quabat, posterioris sescunciam: omnium verò ungues crassi, duri, nigri, minùs unciâ longi, sed posterioris digiti longior reliquis, & unciam superans. Nautae huic avi nomen indebant suo idiomate Waigh-vogel, hoc est Nauseam movens avis, partim quòd post diuturnam elixationem ejus caro non fieret tenerior, sed dura permaneret & difficilis concoctionis, excepto ejus pectore & ventriculo, quae non contemnendi saporis esse comperiebant, partim quia multos turtures nancisci poterant, quos delicatiores & ori magìs gratos reperiebant. Nihil igitur mirum, si prae illis hanc avem contemnerent & ea carere se facilè dicerent. In ejus porro ventriculo quosdam lapillos inventos aiebant. Hactenus Clusius. * Bontio haec avis magnitudinis est inter Struthi onem & Gallum Indicum, à quibus ex parte figurâ discrepat, & ex parte cum iis con venit, imprimis cum Struthionibus Africanis, si uropygium, pennas & plumas consideres; adeò ut Pygmaeus quasi inter eos appareat, si crurum brevitatem respicias Caeterùm capite est magno, deformi, tecto quadam membranâ cucullum referente: Oculis magnis, nigris; collo curvo, prominente, pingui; rostro supra modum longo, valido eun

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
