# Ornithologiae libri tres 14.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 14.1 to 14.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/14.1

Porro ventriculi in hominis & Quadrupedum cerebris, infra & propè fundum, in volucribus superiùs & juxta oram exteriorem collocantur. Hujus discriminis ratio esse videtur, quòd in cerebro perfectiore, quale homini & Quadrupedibus contingit. spiritus animales tum ortum suum tum exercitium habent; sc. in parte ejus corticali procreantur, atque in medullari, quae huic ampla substernitur, pro facultatum actibus uidem circulantur variéque expanduntur. At verò in volucrum cerebro spatium quidem satis amplum subest pro spirituum generatione, sed pro circulatione eorum ibidem locus vix ullus conceditur. Nempe Avium cerebra muneribus Phantasiae aut Memoriae non multum occupari videntur. Quinimo putandum est spiritus in Cerebro genitos, in medulla oblongata, pro tuenda functione animali potissimum exerceri? namque illic, utì mox ostendemus, substantia medullaris, quae corporis callosi loco est, consistit; & instar corporum striatorum in aliis in his sunt membranae striatae; per quas sc. spiritus in Cerebro procreati, sine quavis ibidem diataxi, protinus in medullam oblongatam feruntur. Caeterùm quia spiritus in Cerebro geniti excrementa serosa deponere debent, ideò à complicatura membranae striatae, super Cerebri puppim ipsiúsque medullae oblongatae crura, ventriculi ad hanc rem satis idonei resultant. Attamen volucrum cerebris, quia fornix omnino deest, bini tantum ventriculi anteriores adsunt, intra quos plexus choroides expanditur, cujus portio venosa à sinu quarto, uti modo dictum erat, paulò inferiùs oritur, arteriae autem ex utroque latere medullae oblongatae accedunt. Nec magìs in ipso volucrum cerebro quàm in medulla oblongata heterogeneitas sive conformatio ab eadem in hominibus & quadrupedibus longè dispar apparet: nam in prima illius sectione, unde nervi optici oriuntur, duae insignes protuberantia lateri utrique accrescunt. Hae multo majoris sunt proportionis, quàm in perfectioribus prominentiae orbiculares; adeò ut cerebrum alterum & succenturiatum videantur: utraque albidi coloris & purè medullaris, interiùs excavata est; ità ut hujusce generis animalibus bini ventriculi in cerebro, totidemque in medulla oblongata reperiuntur. Cúmque in his, sicuti in caeteris quibuscunque animalibus, etiam cavitas cerebello subjiciatur, ventriculi in toto ἐγκεφάλῳ existentes numero pariter ac figurâ & positione differant. In medio caudicis medullaris, ubi sc. istae prominentiae lateribus ejus adnascuntur. Rima ad infundibulum ducens inciditur, in istam autem utriusque ventriculi apertura dehiscit, ut minimè dubium fuerit, quin serositates ibidem congestae, istâ viâ amandentur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
