Latin
141.1 to 141.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 141.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
in terris nota &familiaris est sempérque fuit, ut ei curiosiùs describendae diu Ainsistere omnino supervacaneum foret. Caudâ erectâ, pennis componentibus in angulum dispositis; cristâ in vertice carneâ, nudâ, serratâ; paleis sub mento dependentibus &calcaribus longissimis ab aliis omnibus sui generis avibus abundè distinguitur, &primo statim aspectu agnoscitur. Gallus gallinaceus è diurnis avibus solus, si Philomelam excipias, internoctu cantat, post mediam scilicet noctem duabus tribúsve vicibus per intervalla ante lucis ortum. Remiges pennae in utravis ala, si omnes ad minimas usque computes, viginti septem sunt. Cauda quatuordecim pennis constat; quod huic speciei (quantum novimus) peculiare est: nam reliquarum hujus generis quarum pennas numeravimus caudae vel sexdecim vel octodecim componuntur. Harum mediae duae in maribus longissimae sunt &eleganter reflexae seu arcuatae. Gallus gallinaceus salacissimus cùm sit brevi senescit &ad coitum minùs idoneus redditur: Siquidem immoderato veneris usu spiritibus exhaustis, &consumpto humido radicali quem vocant, corpus necessariò arescit &libidinis ardor extinguitur. Aldrovandus experientiâ se didicisse ait, Gallos cùm trimatum excedunt, implere quidem gallinas, sed ad venerem impotentiores evadere. Gallinae quoque cùm per maximam anni partem dietim plerunque ova edant, tot partibus non diu sufficiunt sed post tres quatuórve plurimùm annos steriles &effaetae fiunt: delapsis enim quae ovario ab initio inerant seminibus, parere desinant necesse est, cùm nova intus non suboriantur. Quamdiu vivant hae aves non constare arbitror, quamvis Aldrovandus Aetas. decennio earum aetatem circumscribat. Cùm enim emolumenti tantùm causâ alantur, &intra paucos ut diximus annos ad generationem ineptae evadant quotusquisque est qui eas ingratiis absque ulla lucri spe alere velit, ut experimentum tantùm capiat quamdiu possent durare? in suo tamen genere brevis aevi esse à salacitate &Veneris intemperantia quae corpus enervat &vires dejicit, rectè arguitur. Galli cùm aves magnanimae sunt &indomitae, à nostratibus ad pugnam diligenti Pugna. cura &exacta victûs ratione ali &praeparari solent.