Latin
146.1 to 146.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 146.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verum nobis non adeò mirum videtur carnem Pavonis ex se satìs duram &solidam, à coctione aridiorem factam, in regione calida diutiùs incorruptam durare, praesertim si caveatur ne humorem aliquem uvidâ tempestate bibat: nec dubito quin &Gallo-pavonis carni atque etiam Gallinaceae coctae idem accideret. Caveant (inquit Aldrovandus) a Pavoninarum carnium esu, qui quiete fruuntur, siquidem conveniunt aut saltem minùs nocent multum se exercentibus, iisque tantummodo juniorum pavonum, utpote teneriorum. Hepaticis &spleneticis omnino noxius est earum usus, &quos haemorrhoides crebro vexant. Ego vero Pavonum saltem juniorum carnem teneram &delicatam, meritóque suo Romanis olim in praecipuo honore &aestimatione fuisse judico; nec Gallinaceam ei aut Perdicinam praetulerim. Aristoteles Pavones duodecim ova parere scribit; apud nos quinque aut sex, ra- ovarissimè plura antequam incubant edunt. Maximam hortis pestem inferunt, &tegulas tectorumque culmos evertunt. Pavo (inquit Aldrovandus) etsi avis visu pulcherrima sit, oculorum tamen voluptas ista plurimo aurium taedio compensatur, quae saepe tartareae vocis suae horrore fatigantur: vox unde vulgo CItalorum) dicitur, plumis vestitus angeli, vocem habere diaboli, &incessum latronis. Vitam ad centum usque annos, (quod facilè credimus) producere di- Aetas. citur. Masculus Pavo, inquit Columella, gallinaceam salacitatem habet, atque ideo Coitus. quinque foeminas desiderat: imò, ni adsit alia quacum coeat, incubantem foeminam invadit &ova frangit; cujus rei conscia foemina, nidum quantum potest occultat. Munditiem amare dicitur. Colore albo interdum, locis Septentrionalibus praecipuè, Pavo albus. variat haec avis. §. III. De Gallopavone sive Meleagride &Numidica ave. The Turkey. CAllopavo cùm in Europa jam passim notus &ubique ferè obvius factus sit, cúmque è Petro Gyllio, ut refert Aldrovandus, exactè satis sit descriptus, Aldrovandus autem quicquid notatu dignum ab illo omissum fuit de suo suppleverit; nos quoque descriptione Gylliana ab Aldrovando ità suppleta contenti erimus; quae hujusmodi est. Eâdem est qua Pavo proceritate. Collum simul cum capite à plumis omnino nuCollum. Caput.