# Ornithologiae libri tres 146.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 146.5 to 146.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/146.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/146.5

dum est; tantùm purpurascente pelle obducitur, & tam valdè crassum est, ut pellem quae antea laxa & vacua spectabatur, cùm vocem mittit sic contendat & inflet ut ad brachii crassitudinem accedat. Ejus capitis vertex colore partim albo, partim caeruleo, partim purpureo distinctus, cristâ caret: quaedam tamen rubra appendicula carCrista seu Canea ex ejus summo rostro, per superiorem rostri acclivitatem tantopere eminet, ut runcula. digiti longitudine inferiùs dependeat quàm rostrum ipsum, quod quidem eâ superintegitur, ut hoc nisi è transverso videri nequeat. Hanc quidem appendiculam cùm pastum capit contrahit, ut quae antea digito longior quàm rostrum propendebat, modò contracta ad rostri longitudinem non accedat. Hujus plumae tum Accipitris spe- colorciem similitudinemque gerunt, tum extremae albae visuntur. Cruribus est proce- crura. rissimis, ejusdemque ungues similiter ut nostratium Gallorum aduncitatem habent & distinctionem. Illius quem vidi corpus & rotundum erat, & Pavonis excelsitatem superabat. Oculorum ambitus caeruleo & purpureo colore efflorescebat; & Oculi. perinde atque accipitres acri atque acuto videndi sensu vigebat. Cùm quispiam ad Gallinam appropinquat totis inhorrescit plumis, & gradu superbo exterrere accedentes conatur. Gallina illius alba erat, & Pavonem, cùm is plumas caudae amisit, referebat. Haec Gyllius: in quibus binae (inquit Aldrovandus) eaeque non parvi momenti notae desiderantur: Crura sci. calcaribus carere, & marem à foemina, cùm jam ad maturam aetatem pervenerint, setaceâ barbâ ante gulam distingui, carunculamque illam in foemina admodum exiguam esse. Quod verò pennas Accipitrinis similes esse dicit, id propter multiplices maculas intelligendum est. His adde caudam pennis 18 constare, Remiges in utravis ala 28 obtinere: calCauda. carium primordia seu rudimenta quaedam eáque satis conspicua habere ex observati- Remiges. one D. Willughby & nostra; quamvis Aldrovandus calcaribus prorsus carere eas scribat. Ova alba sunt, maculis ex flavo sordidè rubentibus, crebris velut, lentigine quaOva. Eximiam dam aspersa. Eximiam hanc alitem, quamvis ex primo intuitu & moribus & figurâ corporis è Gallinaceo potiùs quàm Pavonino genere esse appareat, Pavonibus tamen Aldrovandus, & nos eum secuti, merito adjunximus, vel hoc solo argumento adducti, quòd communem cum illis caudae explicationem habens, eam pariter & ipse admiretur & ab aliis videri gestiat.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
