Latin
FR. WILLUGHBEII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 147
Unproofread scanNot analysed yet
Has aves Veterum Meleagrides &Gallinas Africanas &Numidicas guttatas fuisse multis probat Aldrovandus. Nostratibus Turkeys appellantur quoniam è Turcia ad nos primum delatae creduntur. Gallopavones loca calidiora amant: frigidiora tamen postquam adoleverint, iisque assueverint haud difficulter tolerant. Pulli autem admodum sunt delicati &tenelli 3 &injuriis obnoxii, nec sine diligenti curâ educandi. Caro eorum in cibis lautissima est &principum epulis digna, autore Aldrovando; multum si probè concoquatur &constans alimentum praebens; Pavoninae carnis sapore, atque alimenti facultate eâdem, nec minore ad concoquendum contumaciâ, nisi priùs ratione aliqua durities ejus corrigatur. Verùm haec de senioribus &adultioribus accipienda sunt, juniores enim &pulli satis teneri sunt &coctu faciles. Mitu vel Mutu Brasiliensium Marggrav. X Phasianorum est genere (inquit Marggravius) Ego partim ob magnitudinem, partim ob colorem, praecipuè verò quòd caudam in orbem seu rotam expandit, Pavoni &Gallopavoni accensendam puto, quamvis &Hispani quoque (autore Nierembergio) Phasianum eam vocent. Major est Gallinaceo. Corporis longitudo à collo ad exortum caudae est 10 digitorum: colli longitudo 6 digitorum totaliter nigris pennis est vestita, excepto ventre &sub anc ubi brunni coloris est, ferè ut perdix. Tenuiores sunt pennae ad collum, caput (in pectore, &holosericum villosum nigrum pulchritudine aequant. In summo capite habet pennas nigras complicatas in planissimam quasi mitellam, ut nesciens vix posset agnoscere, quas irascens, aut etiam aliàs in cristam erigit. Rostrum habet insigne, non crassum, incurvatum, sesquidigitum ferè longum: inferior pars ejus parva, superior fermè quadruplo major. Rostrum autem coloris est egregiè incarnati, versùs acumen tamen albicat. Crura habet gallinacea 10 digitos longa, nimirum 4 à pedibus ad genua, &6 superiùs, atque haec vestita pennis nigris: digitos item 4 gallinaceos, qui in exortu usque ad primam juncturam cuticula sibi invicem annectuntur, ut in aliis quibusdam avibus. Caudam habet pedem longam instar Gallo-pavi, quam semper in latum movet, kit, kit clamando, ut illi. Caput bene formatum, Anserini magnitudine: Collum sex circiter digitos longum. Oculos habet magnos, egregios, nigros, &pone aures maculam cutaceam albescentem ut Gallinae. Mansuescit facilè. Lubenter in alto sedet ut Gallo-pavi, scanditque arbores ut illi. Carnem denique habet admodum bonam. Pauxi Nieremberg. Gallina Indica Aldrov. lib. 4. cap. 12. Mitu varietas. Galli gallinacei magnitudine erat (inquit Nierembergius ex Fr. Hernando) aut