# Ornithologiae libri tres 148-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, FR. WILLUGHBEII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/148-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/148-2

ruffum innascitur. Maxillae sub oculis caeruleae, implumes, sub quibus appendix rubra. Gregarias esse aiunt has aves, & pullos communiter alere, etiam non suos. Hactenus D. Willughby. Verùm cùm haec descriptio nimis brevis & succincta sit Gesnerianam apponemus plenissimam & exactam. Gallus Mauritanus, inquit, pulcherrima avis est, magnitudine corporis, figurâ, rostro & pede Phasiano similis Cnobis visae ut & Bellonio ac Marggravio descriptae Gallinis villaticis pares erant) vertice corneo in apicem corneum à posteriori parte praecipitem, in anteriore leniter acclivem elevato, armatus. Eum natura voluisse videtur inferiori capitis parti, tribus veluti laciniis se promittentibus committere atque deligare: inter oculum & aurem utrinque una, & in fronte media item una, omnibus ejusdem cum vertice coloris: ita ut insideat capiti eo modo quo Ducalis pileus illustrissimo Duci Veneto, si quod jam adversum est aversum fieret. Rugosus is est inferiùs per circuitum: quà se attolit in directum in summo collo ad occipitium nascuntur erecti quidam atque nigri pili (non plumae in contrarium versi. Oculi toti nigri, aequè & in orbem palpebrae atque cilia, si maculam in summa & posteriori parte supercilii utriusque demas. Imum caput per longitudinem utrinque caro quaedam callosa colore sanguineo occupat; quae nè propendeat veluti palear ut replicaretur natura voluit, & averso ductu in duos processus acutos finiret.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
