Latin
151
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
gallinaceum haud magnum; Rostrum gallinaceum: oculi nigrescentes, collum 7 circiter digitos longum; corporis autem longitudo ab exortu colli ad exortum caudae 9 circiter digitorum. Caudam habet longam &latam, longam nimirum pedem. Crura longa, superiora plumis vestita, &quinque digitos longa, inferiora 3, aut paulò plus. In pedibus 4 digitos gallinaceos, quorum medius è tribus anterioribus duos digitos longus. Plumis tota avis vestitur nigris, quibus brunni aliquid admixtum. Ac capitis quidem plumas in cristam erigere potest: cingunturque illae nigrae plumae aliis albis in ambitu. Guttur sub capite &ad sesquidigiti longitudinem in collo plumis nudum est, &rubra cute tectum. Collum totum inferius plumulis albis in nigris dispersis est variegatum; ut &totus infimus venter &alarum medietas posterior. Superiora crura &cauda solis nigris constant, cui aliquid brunni admixtum. Crura inferiora &pedes elegantis rubri coloris. Cicurantur. Carnem habent bonam. Ha- avis à clamore suo nomen accepit: clamat enim Jacu, Jacit, Jacu. §. III. Perdix cinerea Aldrov. The common Partridge. RAS 14 uncias pendebat; foemina 13/. Commensurata à summo rostro ad unVI gues 14/ digitos aequabat, ad extremam caudam 12 &3; ad angulos oris /. Alis in contrarium extensis longissimae pennae 20 digitorum intervallum relinquebant. Rostrum in junioribus fuscum, in provectioribus aetate albicat. Oculorum irides lutescunt. In mare pectus maculâ ruffâ semicirculari vel soleae aequinae aemulâ insignitur. Sub oculis excrescentiae quaedam rubrae. Mentum &capitis latera crocea primò deinde caeruleo-cinerea lineis transversis nigris velut irrorata, ad lineam modò dictam semicircularem: sub linea idem color in cinereum sordidum seu flavescens degenerat. Pennae laterales longiores magnam maculam ruffam transversam obtinent, scapis albis. Supina facies ruffo, cinereo &nigro varia est.