# Ornithologiae libri tres 151

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/151

Digitis membrana majuscula, qualis quod sciam in nulla alia pulveratrice reperitur, ad natandum fortè non inepta, intexitur. Tibiae subalbidae, calcaria habent, quam in Gallo breviora quidem, attamen acuta, coloris nigri. Foemina mare per omnia deformior est, Coturnicis ferè colore. In sylvis degit; Glandibus, baccis, granis, seminibúsque vescitur. Phasianum avem omnium libri decantant, quem primum ferè in mensis esse judicant propter carnis bonitatem, à qua medicinae professores veluti à scopo de temperamentis ciborum judicia auspicantur. Longolius apud Aldrov. Aldrovandus Phasianos in cibo meliores esse quàm gallinaceum genus multis probat, quae apud ipsum vide, tandémque sic concludit. Phasiani itaque cùm quia rari sunt, tum quia sapore jucundissimi, & tale quale diximus alimentum edentibus praebeant, ditissimorum mensis duntaxat nati videntur: fuerunt enim semper in supremo honoris culmine habiti Phasiani, Perdices, Coturnices & aliae quaedam aves magno numero capiuntur reti quod expegatorium vulgo vocatur, auxilio catuli ad hoc instructi; qui aves investigat, quas cum viderit subsistit, nec ad eas progreditur ne depellat; sed ad aucupem dominum suum respiciens caudam movet; vel etiam in terram procumbit; unde Auceps cognoscit aves esse propè canem, & tunc ipse ac socius rete trahunt, atque aves unà cum catulo cooperiunt. Omnes volucres, seorsim verò Phasianos, Perdices & Coturnices, si ab Accipitre fuerint occisae, longè sapidiores ac delicatiores esse multi tradunt quàm si laqueis aut alia fraude interceptae fuerint. Et quidem quòd earum caro hac ratione tenerior evadat minimè dubium est: nam violentus ille sanguinis motus & fervor a cursu excitatus, carnem macerat & ad putredinem disponit, quòd verò sapidior & delicatior indè fiat, non omnes nunc dierum consentiunt. Verùm de gustibus non est disputandum. Caeterum Aldrovandus Phasiani nomen ab Hebraeo non potiùs quàm à Phaside fluvio deductum putat. Boterus Hiberniam Phasianis & Perdicibus carere prodidit. Jacupema Brasiliensum Marggravio. DHasiani species est, paulò minor Gallina minore domestica nostrate. Caput illi

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
