# Ornithologiae libri tres 152.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 152.1 to 152.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/152.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/152.1

Remiges pennae in utravis ala 23. è quibus priores fuscae sunt, maculis ex ruffo Remiges. seu flavo albis. Tegetes interiores & scapulares pennae longiores scapos obtinent ex flavo albos. Cauda 3/ digitos longa 12 pennis constat, mediis quatuor corpori con- cauda. coloribus, reliquis utrinque septem sordidè crocescentibus, apicibus cinereis. Tibiae infra articulos nudae. Calcaris vestigium nullum, Pedes subvirides, aetate Tibiae, Pedes, Digiti. provectioribus albent. Digiti membranâ connectuntur ut in Tetraonibus. Ingluvies magna; Ventriculus musculosus. Cystin felleam habet. Carnis sapore & Caro. Victus. salubritate avibus omnibus meritò praeferenda est. Formicis earumque ovis seu aure liis frumentorum granis atque etiam foliis virentibus vescitur. Verùm per hyemem, cùm tritici, &c. folia depascitur, carnis sapor minùs commendabilis est quàm aestate & autumno, cùm ipsis granis victitat. Multipara est haec avis, ova 16 etiam aut 18 ponens: apud nos in Anglia frequen- Partus. tissima. Italis Starna quasi externa dicitur; [& alicubi etiam Pernice;) apud quos ra- Locus. rior est, & pluris etiam venit quam ruffa. Perdix (quod de omnibus speciebus dictum intelligatur) ob corporis gravitatem, Volatus. brevitatemque alarum neque in sublime evolare, neque volatum diu continuare potest: velocem tamen atque etiam impetuosum volatum exercet. Hyberno tempore gregatim volant, sunt enim istiusmodi naturae, ut 15 aut 16 pul- Mores. los uno incubitu exclusos educent, hique totâ hyeme cum parentibus unà degunt. Sed vere, cùm mas femellae se jungit, binatim volant, tunc enim pullos à se abigunt. Haec Bellonius; quae non modò de reliquis hujus generis avibus, sed etiam de Tetraonibus vera sunt. Perdicum cantus certissimum appropinquantis diei signum est (inquit Bellonius) Nos verò post occasum solis vespertino crepusculo caccabantes saepiùs audivimus. Perdices, cùm ad nidum quis accesserit, inquit Aristoteles, & ex parte etiam experientia confirmat, provolvunt se ante pedes venantis quasi jam possint capi, atque ità alliciunt ad se capiendum hominem; tum ipsae avolant, & postea revocant prolem, quae matrum voce audita & agnita statim ad eam accurrunt. Perdix Brasiliana Jambu dicta Pisoni. UArum in sylvis literalibus duae habentur species, majores & minores. Hae magnitudine nostratibus cedunt: illae figura carnis mole & praestantia Europaeis perdicibus pares sunt. Utriusque pennae sunt per totum corpus obscurè fulvescentes, verùm fusco mixtae atque maculatae.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
