Latin
152.5 to 152.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 152.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
g. V. Perdix Damascena Aldrov. p. 143. Otâ specie, brevitate corporis crassitiéque ad Perdices accedit, color verò adeo minoribus similis, ut vix ex primo intuitu distinguas: pedes tamen in hac quodammodo lutei sunt: rostrum item prolixius, cùm alioqui avis multo fit minor. Perdix ruffa Aldrov. Venetiis &alibi in Italia Coturnice seu Coturno. The redlegd Partridge. AAs 13 uncias pondere superabat. Longitudo ei à summo rostro ad extremos II ungues 18 digitorum. Alae diductae ad digitos 22 extendebantur. Oculorum irides rubescunt. Rostrum digitale ferè, rubrum. Pedes quoque rubri: Ungues fusci. Digiti ad primum usque articulum membranâ connexi. Calcaria parva Caliis nulla, fortè hae juniores fuere) Pedum plantae sordidè flavae. Caput, collum, dorsum, uropygium cinerea; ut &femorum exterior pars. Collum infimum vinaceo colore tingitur. Maxillae sub oculis, &mentum ad medium usque gulae alba: in ipso tamen mandibulae inferioris angulo macula exigua nigra. Album hoc spatium torquis niger à naribus inchoatus &supra oculos productus cingit. Ingluvies infra torquem cinerea. Pectus dilutè è flavo ruffum. Laterum tegetes pennae pulcherrimis coloribus pinguntur.