# Ornithologiae libri tres 152.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 152.5 to 152.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/152.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/152.5

g. V. Perdix Damascena Aldrov. p. 143. Otâ specie, brevitate corporis crassitiéque ad Perdices accedit, color verò adeo minoribus similis, ut vix ex primo intuitu distinguas: pedes tamen in hac quodammodo lutei sunt: rostrum item prolixius, cùm alioqui avis multo fit minor. Perdix ruffa Aldrov. Venetiis & alibi in Italia Coturnice seu Coturno. The redlegd Partridge. AAs 13 uncias pondere superabat. Longitudo ei à summo rostro ad extremos II ungues 18 digitorum. Alae diductae ad digitos 22 extendebantur. Oculorum irides rubescunt. Rostrum digitale ferè, rubrum. Pedes quoque rubri: Ungues fusci. Digiti ad primum usque articulum membranâ connexi. Calcaria parva Caliis nulla, fortè hae juniores fuere) Pedum plantae sordidè flavae. Caput, collum, dorsum, uropygium cinerea; ut & femorum exterior pars. Collum infimum vinaceo colore tingitur. Maxillae sub oculis, & mentum ad medium usque gulae alba: in ipso tamen mandibulae inferioris angulo macula exigua nigra. Album hoc spatium torquis niger à naribus inchoatus & supra oculos productus cingit. Ingluvies infra torquem cinerea. Pectus dilutè è flavo ruffum. Laterum tegetes pennae pulcherrimis coloribus pinguntur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
