# Ornithologiae libri tres 153.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 153.5 to 153.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/153.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/153.5

Neque in ullo animali par opus libidinis. Si contra mares steterint foeminae, aurâ ab his flante praegnantes fiunt. Hiantes autem exertâ linguâ per id tempus aestuant, concipiuntque supervolantium afflatu, saepe voce tantum auditâ masculi. Adeòque vincit libido etiam foetùs charitatem; ut illa furtim & in occulto incubans, cùm sensit foeminam aucupis accedentem ad marem, recanat, revocétque & ultro se praebeat libidini. Quòd mas in pugna devictus nunquam in conspectum amatae seu conjugis audeat venire. Quòd Perdix ovis suis corruptis aut perditis aliena furetur, iisque incubet & pullos exclusos foveat, qui tamen ubi adoleverint, maternâ voce commoniti ad eam advolant, alieno parente relicto. Quòd saepè se resupinet & glebis aut festucis integat, adeóque aucupes eludat & evadat. His refutandis non opus est ut immoremur. Caeterùm Aves hae in Principum epulis, inquit Aldrovandus, principem locum obtinent, sine quibus ignobiles habentur, vulgares & nullius existimationis. Galli certè Perdicum carnes tanti faciunt, ut si hae defuerint instructissimas etiam mensas & lautissimos conviviorum apparatus nihili ducant. Cúmque inquit Bellonius, Perdicis caro delicata admodum sit, palatóque gratissima, ita pariter maximopere laudatur, quòd multùm nutriat, facilique admodum negotio digeratur atque optimum in corpore sanguinem generet. Majoris generis caro solidior & durior est; non tamen dura, minoris tenerior, proinde & tenuioris alimenti & resolubilis difflabilisque citiùs. simul & coctionis facilioris, caeterùm non aeque candida ac majoris. Qui cirea gulam exercitati sunt homines ii potissimum alas in Perdicibus praedicant; nam coxae seu cruscula non aequè laudabiles sunt. Hinc rhythmus ille Anglicus. If the Partridge had the Woodcocks thigh, Twould be the best bird that ever did fly. Plura de qualitate & temperamento carnis Perdicinae qui desiderat Aldrovandum adeat. §. VIII. Perdix Graeca Bellonii seu ruffa major. DErdix crassa, quam Graeci ad imitationem Italorum vulgò Coturnum dicunt, nobis tum à Galliae, tum à Gothiae perdicibus diversa esse videtur: nostratibus enim duplo crassior est, rostro pedibúsque rubris, maculis ad anteriorem ventriculi partem iisdem quibus nostra respersa, mediocris Gallinae magnitudine. Hocce Perdicis genus in rupibus Colmensibus, insulísque Cycladibus ac maximè in Cretae maritimis ita frequens est, ut caeteras aves suâ frequentiâ superet.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
