# Ornithologiae libri tres 155.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 155.1 to 155.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/155.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/155.1

Mas foeminae vocem esse existimans quam audit properè accurrit, cúmque jam rete subierit, auceps exurgit séque ei ostendit. Avis avolatura in rete impingens capitur. Avis est admodum salax & in Venerem proclivis non minus quàm Perdix, ob obscaenam libidinem infamis. Mares animosi sunt & pugnaces, ideóque Gallinaceorum more à quibusdam ad pugnam educari & institui solent eorumque certamina olim Athenis spectari consuevisse, tanti decoris ut ad illa effusissimo studio tanquam ad gladiatorium munus omnes convenirent, Author est Aelianus. In nonnullis quoque Italiae urbibus maximè Neapoli pugnaces etiamnum alunt, ut refert Aldrovandus. Modum quo eos ad pugnandum incitant apud ipsum vide. Coturnices aves sunt migratoriae, cumque regionum frigidiorum impatientes sint. adveniente hyeme in loca tepidiora abeunt, etiam maria transvolantes. Nam cùm è Rhodo Alexandriam Aegypti (inquit Bellonius) navigaremus plurimae Coturnices à Septentrione Meridiem versùs volantes, in navi nostra captae sunt, unde certò persuasus sum coelum mutare. Nam priùs etiam cum è Zacyntho insulâ in Meream seu Negropontum navigarem, verno tempore, Coturnices contraria profectione à Meridie ad Septentrionem volantes observâram, ut illic per totam aestatem degerent. quo tempore permultae etiam in navi nostra captae sunt. Coturnices olim à mensis rejectae sunt, quia veratro ali & comitiali morbo obnoxiae creditae, ejusmodi affectus in earum carne vescentibus producere dicerentur. Verùm immerito, nam nunc dierum absque ullo periculo esitantur & in primis epulis habentur, ideóque apud nos maximo in pretio sunt, carne ob saporis praestantiam & succi bonitatem vel Perdicinae aequiparanda. Cupedinarii qui eas in caveis saginant, altum locum eis minimè permittunt, quòd salientes caput offendant. Ortygometra Aldrov. lib. 13. cap. 23. an Rallus terrestris? Crex Aristotelis ex vocis similitudine. The Daker-hen. DOndus ei 5/ unciae. Longitudo à summo rostro ad extremos ungues 15 digiti; ad ultimam caudam 113. Latitudo alis in contrarium extensis 19. Rostrum ab apice ad angulos rictûs 11 digitum longum. Corpore est ad latera compresso & Gallinularum simili. Infimum pectus & venter alba. Mentum insuper album, gula sordescit. In capite duae lineae latae nigrae. A scapulis linea alba, ut in Gallinulâ calvâ. Dorsi plumarum media nigra, limbi cinereo-ruffi: Femora areolis transversis albis varia. Remiges pennae in utravis ala 23.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
