Latin
155.5 to 155.8
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 155.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Minores pennarum alae ordines tum supra, tum subtus crocescunt, ut &Remigum limbi. Caudae longitudo duo digiti ferè, pennae numero duodecim. Rostrum Gallinularum; mandibula superior albida, inferior fusca. Tibiae supra genuum articulos nudae. Pedes albidi. Ventriculo disfecto Limaces exemimus. Rallus vel Grallus à gradu grallatorio fortè dictus; an à Royale, quia est epulum Regale? Ortygometram suam Aldrovandus sic describit. Rostrum quàm aquaticae minus, longè tamen quàm Coturnices majus obtinet, &caudam perquam exiguam ac penè nullam: Crura pedésque pro corporis portione longos, colore inter croceum &viridem medio. Totius ferè capitis, colli, dorsi necnon majoris alarum partis qua dorsum spectant color testaceus, in summa Coturnici potissimum foeminae perquam similis, quare rectè Rex Coturnicum Italis Cil Re delle Quaglie] quasi magna Coturnix appellatur. Alae quà ventrem contingunt rufescunt. Collum anterius &pectoris initium prorsus testacea. Venter &coxae ut in Accipitre stellarii. In foemina omnia pallescunt. Bellonio descripta est haec avis sub titulo Ortygometrae alterius in genistis degentis. Coturnicibus abeuntibus ducem se praebere dicitur. Tota corporis specie Aves aquaticas, Gallinulas praecipuè, refert. Crura oblonga, Corpus gracile, venter albicans, cauda brevis, rostrum longiusculum avium aquaticarum notae sunt, quae omnes Ortygometrae competunt; ac proindè rectiùs meo judicio aquaticis annumeraretur. Avem hanc Turnerus nostras (in multum fallimur) Crecem Aristotelis esse putat. Est avis quaedam (inquit ille) apud Anglos, longis cruribus, caetera Coturnici, nisi quod major est, similis; quae in segete &lino vere &in principio aestatis non aliam habet vocem quàm Crex, Crex; hanc enim vocem semper ingeminat; quam &ego Aristotelis Crecem esse puto. Angli autem illam vocant a Daker-hen, Germani ein Schryck. Gioe uum n anuim hl in houluumi ui e uelu eeteum cue ese Gesnerus) cùm ex antiquissimo Herodoto Crecem Ibidis nigrae magnitudine esse constet, Anglorum Dakerenna Crex esse non poterit. Quamvis in Anglia rarius sit hoc genus avis, in Hibernia tamen maxima copia ubique invenitur. Coturnix Indica Bontii.