# Ornithologiae libri tres 158.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 158.5 to 158.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/158.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/158.5

Caput im- vando & primis aspectûs pulcherrimi, cristam in medio vertice erectam habet subluteam, nigris Olina. & albis maculis variegatam. Pupilla oculorum nigra est, iris lutea: Supercilia ut in Tetraone ex pellicula coccineo colore rubente. Sub rostro & gulae principio ceu barba ex tenuissimis plumis dependet. Collum longiusculum & ad corporis habitum assimilatum, tenue & exile, cinereum, item maculis nigris & albis conspersum: quae in eo differunt, quod hîc albae, in capite nigrae sunt intensiores. Pectoris maculae ejusdem coloris, eásque ferrugineae etiam aliae percurrunt. Venter, cauda, coxae & tibiae, quae plumis vestiuntur, subcinerea seu plumbea, & nigris item maculis respersa. Pedum digiti anteriores longi, posterior brevis, singuli adunco hamo armati. Francolini Italis dicti sunt quasi Franci i. e. liberi seu immunes, quòd nempe vulgaribus eas venari interdictum, & libertas vivendi à Principibus concessa sit. Olina Francolinum suum paulò aliter describit. Figura inquit & proportione corporis Perdicem cineream refert, magnitudine nonnihil superat. Pectus & venter totus albo & nigro varia seu maculosa. Alarum & caudae extremitates nigrae. Caput, & nigri tantillo admixto. Verùm collum, uropygium fulva ad ruffum vergunt neque cristam ei appingit, nec in descriptione ejus meminit. Tibiae quoque in icone Oliniana nudae sunt. Haec avis vel eadem est nostrae Lagopodi alterae the Redgame dictae vel ei affinis: differt saltem quòd caput habeat cristatum. Bellonii autem Attagen cristâ (quemadmodum ex pictura agnoscitur) destituta est. Ego sanè eandem crederem nisi locus obstaret: Nostra enim juga montium altissimorum regionum Septentrionalium incolit, cùm Aldrovandi Attagen in Siciliae regionis calidae montibus satìs abundè reperiatur. Verùm nullus dubito quin avis illa quam Bellonius & Scaliger hoc nomine intelligunt, in Alpibus quippe Pyrenaeis & Arverniensibus montibus degens, quémque Bellonius ad plana descendere negat, Lagopodi nostrae omnino eadem sit. Et fortè etiam Aldrovandi non diversa fuerit, cùm utrique tum Bellonianae avi tum Aldrovandinae Francolinus nomen commune sit: & Aldrovandus Attagenem suam monticolam esse scribit. Nec refert quòd Sicilia, ubi invenitur, regio calida sit, Montes enim Siciliae praesertim Aetna adeò frigidus est, ut per maximam aestatis partem nivibus sit opertus; certè Junii mensis initio, cùm nos Anno 1664 eum ascendimus, nives nondum liquefactae fuere.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
