# Ornithologiae libri tres 159.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 159.1 to 159.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/159.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/159.1

Quòd si pedes ei nudae fuerint, hoc enim non affirmat Aldrovandus, quamvis icon nudos repraesentet, & caput semper cristatum sit, nostra Lagopus altera esse non poterit. Caro hujus avis laudatissima est, facilis concoctionis, nutrimenti multi & optimi; unde & primum dignitatis gradum apud Veteres obtinuit. Gallina corylorum Aldrov. Norimbergae Hazle-hun Gesneri Attagen. AAs erat quem descripsimus, * pondere librali, longitudine ab initio rostri ad fiII nem caudae 15 digitorum; latitudine sumpta ab extremo ad extremum alarum expansarum 22. Rostrum ut in gallinaceo genere nigrum, ab apice ad angulos oris digitali ferè longitudine. Mandibulum superius aliquantulum prominet & incurvatur. Palato inest cavitas linguae aequalis. Supra oculos cutis nuda rubescens superciliorum locum occupat ut in Tetraone. Foeminae supercilia minùs rubent. Tibiae ex anteriore parte ad medium tantùm, ex posteriore ad articulos usque nudae. Digiti exteriores medio ad primum usque articulum membranâ connexi; utrinque appendiculis seu marginibus serratis extantibus donati. Medii digiti unguis interiùs in aciem tenuatur. Venter totus albet. Pectus album, maculis nigris medium plumarum occupantibus varium. In singulis autem plumis nunc una macula, nunc duae trésve areolae transversae nigrae. Infima gula ruffa at mentum aterrimum, lineâ albâ nigrorem cingente. Foemina maculâ sub mento nigrâ caret. Ab oculis versùs occiput linea alba protenditur. Caput ex ruffo cinereum; dorsum & uropygium adhuc magìs cinerea, colore Perdicis aemulo. Infima pars gulae lineas transversas nigricantes obtinet. Latera sub armis ruffa seu fulva, plumarum apicibus albis. Longiores dorsi tegetes è scapulis ortae totae albae. Alae concavae ut in Perdicibus & reliquis hujus generis. Remiges pennae 24. quarum priores seu exteriores, à latere scapi exteriore fusco & albo variae, ab interiore fuscae. Majores alae tegetum ordines ruffo, albido & nigro coloribus distinguuntur. Cauda 16 pennis constat proximè aequalibus, 5 digitos longis. Septem utrinque exteriores apicibus sordidè albent; succedit deinde in singulis area nigra digitum lata: reliquum pennae ad fundum usque albo & nigro varium. Mediae duae corpori concolores, areolis transversis albis fuscis guttulis respersis. Longiorum sub cauda apices albent, media pars nigricat, inferior rubet.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
