Latin
159.5 to 159.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 159.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ventriculus musculosus. Intestina 36 digitos longa: Appendices 15, quae in hac quoque ave striatae sunt. Caro cocta ut in reliquis hujus generis albescit; estque tenera admodum &delicata. Hanc avem à Graecis &Latinis Attagenem appellari plerique docti arbitrantur, inquit Aldrovandus, à quibus tamen ipse dissentit. In condensis &opacis sylvis degere solet, inquit Georgius Agricola apud Aldrovandum. Idem ait plurimas in montanis sylvis circa radices Alpium reperiri, praesertim ubi caryli &rubi abundant. Nos Norimbergae in foro venales vidimus: unde colligimus eas in sylvis quae plurimae circa eam urbem sunt, etiam non montosis inveniri: quo autem cibo utantur nobis non constat, putamus tamen iisdem vesci quibus congeneres, nimirum baccis Vitis, Idaeae, Ericae Rubi, &c. per hyemem verò summitatibus Ericae, Abietis aliorumque semper-virentium stirpium. Num verò Julos etiam seu nucamenta corylorum esitent (ut Albertus affirmat &unde nomen sumpsisse videntur) ignoramus. Lagopus avis Aldrov. Linguâ Rhaeticâ Rabolane dicta: Perdix alba Sabaudis, Francolinus Italis.