# Ornithologiae libri tres 159.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 159.5 to 159.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/159.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/159.5

Ventriculus musculosus. Intestina 36 digitos longa: Appendices 15, quae in hac quoque ave striatae sunt. Caro cocta ut in reliquis hujus generis albescit; estque tenera admodum & delicata. Hanc avem à Graecis & Latinis Attagenem appellari plerique docti arbitrantur, inquit Aldrovandus, à quibus tamen ipse dissentit. In condensis & opacis sylvis degere solet, inquit Georgius Agricola apud Aldrovandum. Idem ait plurimas in montanis sylvis circa radices Alpium reperiri, praesertim ubi caryli & rubi abundant. Nos Norimbergae in foro venales vidimus: unde colligimus eas in sylvis quae plurimae circa eam urbem sunt, etiam non montosis inveniri: quo autem cibo utantur nobis non constat, putamus tamen iisdem vesci quibus congeneres, nimirum baccis Vitis, Idaeae, Ericae Rubi, &c. per hyemem verò summitatibus Ericae, Abietis aliorumque semper-virentium stirpium. Num verò Julos etiam seu nucamenta corylorum esitent (ut Albertus affirmat & unde nomen sumpsisse videntur) ignoramus. Lagopus avis Aldrov. Linguâ Rhaeticâ Rabolane dicta: Perdix alba Sabaudis, Francolinus Italis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
