# Ornithologiae libri tres 16.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 16.5 to 16.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/16.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/16.5

Fortè etiam, quoniam Ventriculus non admodum capax est iis Avibus qui musculosum obtinent, nec cibi tantum continere possit, quantum usibus corporis sufficiat, vel in hybernis noctibus, vel longiore inedia, quam pro variis accidentibus pati Avibus aliquoties necessarium est, prolobus eis ceu sacculus quidam à natura concessus est, in quem cibi copiam cùm suppetit recondant, quam deinde paulatim ventriculo subministrent. Ventriculus musculis crassis & validis instructus Avibus solis non tamen omnibus (Rapaces enim membranosum obtinent) conceditur. Hujus usus esse videtur ad cibaria duriora, triticum v. g. hordeum, pisa aliáque frumentorum & leguminum grana, quae integra deglutiunt, conterenda seu comminuenda, adeóque in granivoris dentium defectum supplet. Quod ut efficaciùs praestent, aves hae lapillos & arenulas subinde deglutiunt, & in ventriculo unà cum cibariis servant (dum interim in ingluvie nil tale reperitur) quorum ope musculi praedicti ceu lapides duo molares binis invicem cardinibus colligati, cibaria duriora commolunt, subigunt & conficiunt. Id ita fieri (inquit* Harvaeus) in pluribus avium generibus apparet: in quorum ventriculis si calculi aliave duriora & aspera diutiùs permanserint, à continuo eorum motu adeò ateo trita & laevigata cernuntur, ut cibariorum attritioni inepta sint, ac propterea reee jiciantur. Hinc Aves cùm calculos efigunt, lingua probant, & si nihil asperos sene serint rejiciunt. Hoc modo ferrum, argentum & lapillos attritos & propemodum et absumptos in ventriculo Strutionis inveni, atque etiam in Cassoware. Ideoque vulgo creditur, eos ferrum concoquere & eodem nutriri. Falconibus, Aquilis, aliísque ae vibus ex praeda viventibus, si aurem propè admoveris dum ventriculus jejunus est, manifestos intus strepitus lapillorum illuc ingestorum invicémque collisorum percipias. Neque enim Falcones refrigerii causâ (qui vulgaris Accipitrariorum error est) t lapillos devorant, sed ut eorum operâ cibum comminuant: quemadmodum & aliae c Aves aves (quibus molendo victui ventriculus carnosus obtigit) in eundem finem calculos e vel sabulum, vel quid aliud simile deglutiunt.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
