# Ornithologiae libri tres 161.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 161.1 to 161.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/161.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/161.1

breve, nigricans. Nares plumulis elegantèr vestiuntur, ut in Lagopo. Praecipuè notabilis est areola supra utrumque oculum lunulata, plumis nuda colore miniaceo insignis, quae in mare latior est multò, habétque in superiore circumferentia carnem laxam, fimbriatam, extantem ceu marginem cristatum. Plumago in mare circa basin rostri nigra punctulis albis crebris respersa, & ad basin inferioris mandibulae macula hinc indè majuscula alba. In foemina haec non inveniuntur. Quin & mas à foemina differt, quòd multò rubicundior sit illa, adeò ut in gutture & summo pectore nihil omnino alterius coloris admixtum habeat. Pars supina tota, caput, collum, dorsum alarum vestitrices rubro & nigricante colore varia, singulis plumis lineolis transversis undulatis, nigris & rubentibus alternis pictis. Verùm in mare rubor praevalet nigrori: sunt tamen ei in medio dorso & scapulis maculae aliquot grandiores nigrae. Rectrices in utravis ala pennae 24, fuscae omnes exceptis marginibus exterioribus, quae in corpori proximioribus rubenti colore variant. Extima alae penna secundâ brevior, tertia longissima. Ala notha interior è pennulis albis conflatur. Pennae etiam subalares remigibus proximè incumbentes albae. Pectus & venter dorso ferè concolores in utroque sexu; in medio tamen pectore & ventre maculae aliquot majusculae albae. Crura & pedes longâ, densâque lanugine seu plumagine ad extremos usque digitos vestiuntur. Cauda plus palmum longa, non forcipata 16 pennis constat nigris omnibus, exceptis mediis duabus quae rubro distinguuntur. Caro admodum tenera praesertim in junioribus, minùs alba quàm Gallinacea. In altissimis montibus Derbiensibus, Eboracensibus, Cambro-Britannicis frequens est. Ova parit 5, 6, 7, 8, rariùs plura, longa 11 dig. alterâ extremitate acutiora, colore rubro nigricante undique maculosa seu punctata: sed versùs minorem extremitatem area est una vel altera maculis carens. Juniores lumbricis infestantur, qui dum volant interdum ad pedis unius longitudinem è podice dependent. An Plinii Lagopus altera? lib. 10. cap. 48. Summa montium altissimorum juga amat, nec in planities apud nos descendit, imo rariùs in latera montium.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
