Latin
161.5 to 161.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 161.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec avis est quam Bellonius Attagenem vocat, ut superiùs diximus in capite de Aldrovandi Attagene, ejusque varietatem esse existimat quam Sabaudi Perdicem albam vocant, Plinius Lagopodem, nam prorsus alba est, crurâque habet pilis onusta ut Attagen, tametsi minoribus. Itali autem utrunque genus Francolin vocant. Et revera colore excepto Attagen à Lagopode in paucis differt. Magnitudo eadem: Figura Rostri, capitis totiusque corporis par. Pedes utrique ad ungues usque plumosi; ut cum Bellonio D. Willughby quoque interdum suspicaretur eas accidentaliter potiùs quàm specificè differre. Harum ut &superiorum carnes celerrimè corrumpuntur, atque idcirco aucupes quamprimùm eas ceperint statim intestina eximunt, &cavitati abdominis Ericam viridem inferciunt. §. VIII. Perdix Damascena Bellonii, quam Aldrovandus Lagopodem alteram Plinii existimat. JUllae sunt Damasci (inquit Bellonius) sylvestres aves magìs insignes quàm ejus regionis Perdices: minores eae sunt rubris &cinereis. Dorsi &colli colore Gallinaginem sive Rusticulam aemulantur: alis verò alius inest color: nam quà corpori junguntur, albis, fuscis &fulvis pennis integuntur: decem verò Remiges pennae cinereae sunt. Alarum pars interior &venter albent. Torquem habet in Pectore ut Merula torquata vel Tetrax, rubro &fulvo flavóque coloribus constantem: alioquì capitis EI. OXNCIVIO TOVIa. epue e coslimlseune hus, oliose oeus, pelelilulie, vensuo euit. un. inter alterius Ortygometrae seu Perdicis rusticulae aut Pluvier Gallorum genera reposuissemus, nisi crura haberet pennis vestita, ut Allobrogica Perdix alba, quae Lagopus est, vel Columba plumatis pedibus.