Latin
162.5 to 162.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 162.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nas terrestris nobis avis videtur Galliae peculiaris; ubi vel quilibet Rusticus noAmine tenus eam novit: ità autem dicitur, non quia avis aquatica sit, sed quòd Anatum aquaticarum more terrae insideat: quin nullam habet cum avibus aquaticis similitudinem, est enim campestris: Phasiani corpulentiâ; capite si crassitiem demas, coturnicem; rostro pullum gallinaceum referens. Avis nomine tenus magìs quàm forma nota est: habemus enim vernaculum nobis Proverbium in suspitiosos, dum eos Anatem terrestrem agere dicimus. Capitur in campestribus more perdicum laqueis aut retibus, &à la forme, necnon &Accipitribus: sed summo astu sese novit defendere, propter humum volatum ducentos aut 300 passus protrahens, at impetuosum exercens, &cùm in terram dilapsa fuerit tam velociter currens, ut nè homo, quidem valeat insequi. Tres duntaxat in pedibus digiti sunt ut in Pluviali &Otide. Radices omnium plumarum rubrae &quasi sanguineae, ità cuti annexae ut in Otide; unde &Otidis speciem esse arbitramur: utraque enim ad instar cygni, maximè verò Tetrax sub ventre candicat: dorsum verò tribus aut quatuor coloribus, nimirum flavo tendente ad rubrum, subcinereo &rubro intermixto variegatur. Quatuor pennae alarum in superiori parte in extremitatibus suis nigrescunt.