# Ornithologiae libri tres 162.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 162.5 to 162.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/162.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/162.5

Nas terrestris nobis avis videtur Galliae peculiaris; ubi vel quilibet Rusticus noAmine tenus eam novit: ità autem dicitur, non quia avis aquatica sit, sed quòd Anatum aquaticarum more terrae insideat: quin nullam habet cum avibus aquaticis similitudinem, est enim campestris: Phasiani corpulentiâ; capite si crassitiem demas, coturnicem; rostro pullum gallinaceum referens. Avis nomine tenus magìs quàm forma nota est: habemus enim vernaculum nobis Proverbium in suspitiosos, dum eos Anatem terrestrem agere dicimus. Capitur in campestribus more perdicum laqueis aut retibus, & à la forme, necnon & Accipitribus: sed summo astu sese novit defendere, propter humum volatum ducentos aut 300 passus protrahens, at impetuosum exercens, & cùm in terram dilapsa fuerit tam velociter currens, ut nè homo, quidem valeat insequi. Tres duntaxat in pedibus digiti sunt ut in Pluviali & Otide. Radices omnium plumarum rubrae & quasi sanguineae, ità cuti annexae ut in Otide; unde & Otidis speciem esse arbitramur: utraque enim ad instar cygni, maximè verò Tetrax sub ventre candicat: dorsum verò tribus aut quatuor coloribus, nimirum flavo tendente ad rubrum, subcinereo & rubro intermixto variegatur. Quatuor pennae alarum in superiori parte in extremitatibus suis nigrescunt.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
