# Ornithologiae libri tres 163

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/163

Sub rostro ad pectus usque candicat. Pectus alba torquis juxta ingluviem, ut in Merulis Sabaudiensibus, circundat (haec torquis in adjecta icone non conspicitur) Color capitis & colli superni sicut in alis & dorso superno. Rostrum nigrum, minus quàm in Attagine lonico. Tibiae ad cineritium vergunt. Qui exactam Avis descriptionem desiderat, is imaginetur sibi Coturnicem Phasiani magnitudine, ut valdè maculatam: nam talis omnino Anas campestris est. Omnia intus cum granivoris avibus communia. Numeratur inter aves delicatas, nec Phasiano deterior judicatur. Vescitur granis sine discrimine omnibus necnon formicis, scarabaeis & muscis, item frumento cùm etiamnum in herba est. Et quamvis color colli & capitis semper idem non sit, & in hoc maris à foemina differentia consistat dorsum tamen & alae nunquam colorem immutant. Haec avis Veteribus indicta videtur. CAP. XIV. De Columbis in genere. COlumbarum notae omnibus speciebus communes, quibus ab aliis avium generibus distinguantur, non admodum multae sunt viz. figura corporis peculiaOris, Cuculum referens; tibiae breves; Alae praelongae; Volatus pernix; Vox gemebunda; bina duntaxat unica vice ova ponere saepius tamen in anno parereAldrovandus omnibus proprium esse scribit, quòd utrâque palpebrâ conniveant. Figurâ rostri non omnes inter se conveniunt. Nonnullae enim rostra habent tenuia & longiuscula, aliae brevia admodum & crassiuscula. At pedes quotquot hactenus vidimus omnium rubri seu sanguinei sunt. In columbino genere mas & foemina laborem incubandi inter se partiuntur, vicissim sci. incubantes. CAP. XV. De Columbis in specie. Columba domestica seu vulgaris. The Common Pigeon or Dove. ΠεριστεράOemina quam descripsimus uncias 13 pendebat. Longa erat metiendo à summo rostro ad extremam caudam 13 digitos; lata ab extremo ad extremum alarum extensarum 26. Rostrum gracile, acutum, longiusculum, Vanelli aut Pluvialis rostro simile, supra nares molle & velut furfure asperso candidum, caetera fuscum. Lingua nec dura, nec bifida sed acuta & mollis. Oculorum irides ex luteo ruffae. Crura ex parte anteriore ad digitos ferè plumosa. Pedes & digiti rubri: Ungues nigri. Caput cinereo-caeruleum. Collum varios & splendentes colores, prout variè luci objicitur spectanti exhibet. Ingluvies ruffescit: reliquum pectoris & venter cinerea. Dorsum inferius paulò supra uropygium album, ad scapulas cinereum, caetera nigrum cum aliqua tamen cinerei mixtura. Remigum pennarum in utravis ala numerus 23. Harum extimae fuscae; reliquarum quantum visui patet nigricat; quod vestitricibus tegitur cinereum est. Vestitrices primorum decem Remigum obscurè cinereae; reliquarum (ad corpus ferè) apices & pinnulae ad scapum interiores cinereae, exteriores nigrae. Quae alas ad Remigum radices subtus vestiunt candidissimae. Cauda 12 pennis componitur, 4/ digitos longis, mediae tamen extremis tantillo longiores. Omnium summitates nigrae. Extremae duae infra nigrorem ab exteriore scapi latere albent, aliàs omnes cinereae, colore inferiùs obscuriore. Caudae proximè incumbentes cinereae. Ingluvies magna, Lithospermi semine repleta. Appendices intestinorum brevissimae vix quartam digiti partem excedunt. Genus Columbinum una vice duo tantùm ova parit. Haec species colore albo saepissimè variat.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
